[1] |
460 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotínu
|
---|
[2] |
obhájí je z nářku velezrády, že proti vůli císařově obsadili vojensky Prahu, učinili spolek
|
---|
[3] |
se Slezany, že vynutili od něho majestát, jímž povolil vše, čeho si přáli? Jestliže však,
|
---|
[4] |
co Čechové uvádějí na odůvodněnou odmítnuté žádosti Moravanů, jest toliko smyšleno, zna-
|
---|
[5] |
menalo by to, že nadobro zhynula stará česká věrnost a šlechetnost. (Ch.) — V Brně
|
---|
[6] |
|
---|
[7] |
(Venceslao Budovicio.) Quod a tribus jam pene mensibus taceo, non arbitror
|
---|
[8] |
parire apud te suspicionem alienati animi, qui semper idem et in te, illustris baro,
|
---|
[9] |
nunquam iniquus; sed nec ubique nee semper argumentum obvenit. quod te sit
|
---|
[10] |
dignum: etsi quando occurrat, non tamen desunt, quac moram proferendo injiciant
|
---|
[11] |
vel causam adferrent dissimulando. Ac ne nunc quidem ita mihi ipsi consto, ut,
|
---|
[12] |
continuemne silentium vel interrumpam, nullatenus haesitem; nam si scribo, justa
|
---|
[13] |
timendi mihi causa est, ne te commoveam. sin minus, ne scrupulus quis propterea
|
---|
[14] |
jn animo tuo insideat, vereor. Malo tamen istud, minus diffidens probato tuo judicio,
|
---|
[15] |
quam fluctuantis animi incertis opinionibus.
|
---|
[16] |
Habe itaque, rediisse nuper ad nos alterum legatorum nostrorum cam responso
|
---|
[17] |
vestro, non pluribus sententiis cóncinnato, quam expectato septimanis, ita quidem, ut
|
---|
[18] |
si verba horis, lineas diebus conferas, vix dispari numero inter se concurrisse videantur.
|
---|
[19] |
Sed quia non novum id est apud vos, imo ex inveterata consuetudine vobis proprium,
|
---|
[20] |
neminem nostrum mora ill diuturnior affecit acrius. At ubi ad publicationem
|
---|
[21] |
responsi ventum est, principio quidem nemo non cum admiratione audiit tam exiguam
|
---|
[22] |
habitam rationem, taceo nostri, taceo Hungarorum, sed periculi regno vestro non minus
|
---|
[23] |
cum Hungaris communis, quam nobis omnibus, imo universae (ermaniae metuendi ;
|
---|
[24] |
sed postquam rationes negati auxilii expendi coeptae et inter res. quae de jure
|
---|
[25] |
apud vos recepto, basis instar et fundamenti collocatae, subsedit aliquantisper stupor
|
---|
[26] |
ille et in tristem risum cum commiseratione conversus est. Ac quidni? cum id,
|
---|
[27] |
quod aliis gentibus pro vindice est libertatis, vobis jugum servitutis esse ipsi fatea-
|
---|
[28] |
mini: ius nempe. societatis humanae vinculum, justitiae custodem, quod, etsi homines
|
---|
[29] |
certis gradibus distinguat rursumque inter se mutuo consensu devinciat et colliget,
|
---|
[30] |
minime tamen ita prosternit et conculcat, ut unius appetitus omnes alios citra ra-
|
---|
[31] |
tionis discrimen omne submittat et subjiciat. Verum sit ita sane, permittamus honis
|
---|
[32] |
civibus jus vestrum vobis, quo non inviti carebimus, si quidem conditione adeo
|
---|
[33] |
gravi utendum illo est: at quid fiet jure illo integro ct illibato de conjunctione
|
---|
[34] |
illa, qua utrinque ad ferenda nobis mutuo auxilia obliganur? Turcis vieini, ni pro-
|
---|
[35] |
ximi, inermes, si apparatum hostis respicias et componas cum impotentia nostra,
|
---|
[36] |
confugimus ad vos, opem petimus non ad lacessendum hostem, sed ad salutem reti-
|
---|
[37] |
nendam, non ad inferendam vim, non ad invadenda aliena, sed ad nostra tuenda.
|
---|
[38] |
Negatur; qua ratione? Jus. nobis quod, an in armis? non, sed in usuris legum et
|
---|
[39] |
praesidio servitutis esse. Etenim vos loquentes audio: loc nos Dohemi vobis Hun-
|
---|