EN | ES |

Facsimile Lines

1127


< Page >

[1]
z roku 1609, 21.—30. ledna. 413

[2]
1547.
[3]
Jiřímu Erasmovi Tschernemblovi: že Moravané přejí Rakušanům ve věcech náboženských
[4]
zdaru a hodlají je podporovati potud, pokud se snáší s povinnou věrností ke králi; o ža-
[5]
lářování měšťanů Kremžských nechtěl věděti ani král, ani arcikníže ani Trautson a j.
[6]
Ve Vídni 28. ledna 1609.

[7]
(Domino Georgio Erasmo baroni a Tschernemmel.) Nos, quod ofticii nostri
[8]
fuit et quod ratio foederis postulavit utrobique, praestitimus hactenus non inviti,
[9]
illustrissime baro, favemus etiam in posterum, quantum requiret causae vestrae
[10]
condicio et nostra in regem fidei et subiectionis vinculis obligata observantia per-
[11]
mittet. Dis auditi sumus ab ipso, sententiam nostram scripto comprehensam obtulimus,
[12]
privatim autem non semel de rebus nostris sermones habui cum illo non vulgares.
[13]
Hodie expectamus responsum, quod consonum fore petitioni nostrae colligimus inde,
[14]
quod nec eum nec consiliarios alienos videamus a condicionibus legatis nostris
[15]
& vobis propositis; qui si mittentur, ut plena ipsis contrahendi, statuendi, conclu-
[16]
dendi facultas concedatur, apprime necessarium iudico in hunc saltem finem, ne res
[17]
in longum extrahatur, quod et vos ut maxime nec frustra vitare video. (Quamdiu
[18]
spes aliqua superfuerit componendi negocii, non retrahemus pedem: ubi ea plane
[19]
exciderimus. monebimus vos mature, ne mora lentior rebus vestris sit detrimento.

[20]
De carcere. civium. Cremesensium. et rex et archidux ct Trautsohnius nihil
[21]
sibi coustare affirmarunt; audivi tamen postea, in vincula quidem fuisse coniectos,
[22]
sed dimissos.

[23]
Legationem ad Hungaros, Bohemos ct Moravos institutam ullum esse nihil
[24]
inaudivi hactenus; mittendus quidem erat Pragam episcopus Nitriensis, sed ad pe-
[25]
tendam alendis praesidiariis Hungariae subsidiariam pecuniam, verum et hoc certis
[26]
de causis in tempora magis opportuna dilatum. Ad principes Germaniae missos le-
[27]
gatos non dissimulant, sed fraudem, cuius a quibusdam insimulantur, pernegant omnes,
[28]
nec ego crediderim tam foede lapsos fuisse. De advocato loquor, qui collega datus
[29]
est Augusto Hardecensi, quem pontificium Luteranam inter Luteranos simulare
[30]
religionem iussum hie multis persuasum est.

[31]
Haec paucis artius heri mihi redditis aliquo modo responderem. Vale, illu-
[32]
strissime domine, et benevolentiam meam perpetuam tibi fore nihil dubita. Viennae,
[33]
V. Kal. l'ebr. 1609. Konc. v knih. Bludov. VI—38x1 f. 141 v č. 4.

[34]
1548.

[35]
Jiřímu Erasmovi Tschernemblovi: že dostal odpověď královu; že nebude překážky, aby sta-
[36]
vové rakouští v Rozích shromáždění o odpovědi pojednali; žádá, by vinou Rakušanů nedošlo
[37]
k válce, a j. Ve Vídni 30. ledna 1609.

[38]
(Eidem. [Tschernemblovi.]) Heri quarta noctis hora Graplerus, qui à secretis,
[39]
attulit mihi responsum regis, de quo, cum illucescet, consultabimus; vix satisfaciet


Text viewFacsimile