[1] |
z roku 1608, 19.—20. září. 367
|
---|
[2] |
ke králi; dotýká se činnosti nuncia papežského při dvoře Matyášově, nastávajícího odjezdu
|
---|
[3] |
králova do Prešpurku a překážek, kteréž jemu samému stojí v cestě v úmyslu jeho předešlém
|
---|
[4] |
doprovoditi tam krále a získati si při tom právo obyvatele království Uherského. (Ch.) — Na
|
---|
[5] |
|
---|
[6] |
(Domino Georgio Turzo comiti.) Illustrissime, spectabilis et magnifice dominc,
|
---|
[7] |
domine et amice mihi plurimum colende. IDV** salutem dico, officia dedico. Dum ad illum
|
---|
[8] |
scribo, huic respondeo, nunc haec ago, nunc ista expedio, interim mihi tempus abiit.
|
---|
[9] |
quo ad IDV** epistolas Drunae acceptas rescribere constitueram, atque ita sane abiit,
|
---|
[10] |
ut propemodum piaculum existimem, cum pleraque iam per alios, nisi me decipio,
|
---|
[11] |
ad notitiam ipsius sint perlata, recensendis iisdem et repetendis aures illius onerarc.
|
---|
[12] |
Sed est mihi nova scribendi causa, dissidium nempe religionis causa in Austria,
|
---|
[13] |
his diebus exortum, de quo, quamvis ab aliis ad IDV*" perscriptum non dubitem,
|
---|
[14] |
nolui tamen ea, quae ad me pervenerunt, silentio apud ipsam praeterire. Supplicarunt
|
---|
[15] |
nostrae fidei consortes, antequam adhuc serenissimus princeps ad nos se contulisset.
|
---|
[16] |
amplo oblato scripto et multis argumentis adductis, ut pristinae libertati" quoad
|
---|
[17] |
conscientiam, priori dignitati quoad rei publicae administrationem restituerentur:
|
---|
[18] |
nihil tamen datum responsi, sumpta excusatione a festinato in Moraviam discessu.
|
---|
[19] |
Ubi Viennam reditum est et comitia provinciae inchoata, petierunt renovato priore
|
---|
[20] |
scripto, ut ad postulata ipsorum responderetur: sed recusavit princeps, quamvis
|
---|
[21] |
verbis ambiguis, quibus hoc saeculum apprime studet, antequam ordines in verba
|
---|
[22] |
ipsius pro more iurassent; interim Gayerus quidam ex nobilitate Austriaca, quod
|
---|
[23] |
templum in Viennae vicinia iussu ordinum, quorum iuris est, aperuisset et conciona-
|
---|
[24] |
torem introduxisset, nostrae religionis hominem, domi suae sub diluculum oppressus
|
---|
[25] |
per commissarios, satellitis armatis Viennam adductus et in custodiam datus est. Ea
|
---|
[26] |
res reliquam nobilitatem nostratem mirum in modum offendit, ita quidem, ut plane
|
---|
[27] |
in eo consenserint non prius sacramentum obsequii principi praestare, quam illis de
|
---|
[28] |
|
---|
[29] |
Non admodum aequo animo libertatem hanc accepit princeps, et acriore res-
|
---|
[30] |
cripto reprimere cos conatus magis irritavit. Inde factum, ut solutis comitiis et
|
---|
[31] |
Vienna relicta se domum reciperent, et libello apologetico in discessu principi tradito,
|
---|
[32] |
de tutiore loco et consiliis ipsorum magis accomodato convenirent.
|
---|
[33] |
De his postquam certior factus sum, sane rem, quia ad novos motus spectare
|
---|
[34] |
videbatur, permoleste tuli, et confestim ad Liechtensteinium principem et alios ex
|
---|
[35] |
proceribus litteris datis, ne novis turbis occasio praeberetur, multis rógavi; cumque
|
---|
[36] |
nullum responsum acceperim, serenissimun ipsum prolixiuscula exarata epistola obsc-
|
---|
[37] |
cratus sum, ut placide cum suis ageret neque iis consilis aures praeberet, quibus
|
---|
[38] |
ad maiorem amplitudinem aditus illi praecluderetur. Utrum quid impetraturus sum
|
---|
[39] |
necne, an potius dixero, utrum quid responsi habiturus, dies dabit.
|
---|