[1] |
356 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
|
---|
[2] |
à pontificiis oppressae, concessimus consentiente cardinali, solis concionibus intra
|
---|
[3] |
urbes exceptis tantisper, dum absque principe sumus. Ubi autem ille advenerit, non
|
---|
[4] |
minorem earum quam nostri habituri sumus rationem. Quod vestri ordines te cum
|
---|
[5] |
Erasmo Starrhenbergio delegerint, qui nos consiliorum suorum facerent participes,
|
---|
[6] |
gratissimum est; non vos tamen existimo prius nos accessuros quam cum principe,
|
---|
[7] |
cum ante ingressum illius in provinciam nullum acturi simus conventum.
|
---|
[8] |
Tabellarium domini Starrenbergii non vidi. Plura nunc non possum aliis
|
---|
[9] |
implicitus, ubi autem Rossicium venero, prolixius de omnibus. Viennae Hodiczium
|
---|
[10] |
nostrum habebis, cum eo poteris consilia communia conferre. Ceteri, qui aderunt
|
---|
[11] |
ex baronibus, solo Kaunicio excepto, iv quo tamen parum praesidii, adversarii sunt.
|
---|
[12] |
Ex nobilitate vero nostra Zahradecius autem et Golezius prudentiores et peritiores
|
---|
[13] |
ceteris, e civibus Hinconius, quem tibi, quia inter amicos meos intimos est, pecu-
|
---|
[14] |
liariter commendo. Reliqui duo peius cane et angue nos oderunt.
|
---|
[15] |
Opis v knih. Bludov. 3881 fol. 130 6. 26.
|
---|
[16] |
|
---|
[17] |
Jiřímu hraběti Thurzovi: děkuje za nabízenou pomoc Moravanům; obává se, že brzy k ní se
|
---|
[18] |
budou musiti utéci. Vojsko protivníků se množí. Císař a radové jeho s legatem papežským
|
---|
[19] |
Melinem jenom na pomstu pomyśleji. Ramé a Trautmansdorf väleënÿ lid na novo najmou
|
---|
[20] |
a na hranicích Horních Rakous a Moravy rozloží. Prosí Thurza, aby měl pomocné sbory své
|
---|
[21] |
pohotově a upomenul také Illésházyho. — Na Rosicích 5. srpna 1608.
|
---|
[22] |
(D. Georgio Turzo comiti) Illustrissime ac magnifice Domine, Domine amice
|
---|
[23] |
et vicine mihi plurimum observande. Salutem plurimam dico simulque officia ct ob-
|
---|
[24] |
sequia mea defero. Ad litteras Ill"* D. V'7** Dytschae pridie Kal. Aug. exaratas
|
---|
[25] |
multis mihi esset respondendum, praesertim in negotio (d. generum suum concer-
|
---|
[26] |
nente; verum cum res possit differi ad comitia Brunensia, quo d. Jakusith ipsemet
|
---|
[27] |
est concessurus, nolo illi pluribus esse molestus. Hoc unum addo, me certis de causis,
|
---|
[28] |
ut praesidium Drumoviense dimitteretur, praecepisse, administrationem istorum bo-
|
---|
[29] |
norum duobus ex nobilitate nostra commisisse. Gratissimo autem animo excepi tam
|
---|
[30] |
propensam Ill* D. V'^* erga ordines Moraviae voluntatem et in offerendis auxiliis
|
---|
[31] |
necessariis promptitudinem. Utinam ita firmet Deus pacem, quam nobis est largitus,
|
---|
[32] |
ut ilis numquam indigeamus! Sed quam vereor, ne brevi nobis sit ad ea confu-
|
---|
[33] |
giendum. Augentur enim in dies rumores illi, de quibus nuper ad ipsam, et augetur
|
---|
[34] |
simul exercitus adversae partis, quae praeter numerosum equitatum non contem-
|
---|
[35] |
nendas pedestres copias collegit. Scribitur autem Praga, caesarem et consiliarios
|
---|
[36] |
cum Molino legato nihil magis cogitare, quam ultionem, adeoque esse efferatos ponti-
|
---|
[37] |
ficiorum animos, ut omnes haereticos internecioni jam destinarint. Ramaeum et Traut-
|
---|
[38] |
mannsdorfium dimissos partim, partim intra paucos dies dimittendos, sed in speciei
|
---|