EN | ES |

Facsimile Lines

1126


< Page >

[1]
416 Archivum coronae regni Bohemiae II Nr. 339—340.

[2]
misericorditer dignaremur. Nos igitur, qui illius in terris, quamvis inmeriti gerimus,
[3]
qui omnes querit salvos fieri et neminem vult perire, volentes in eundem Albertum,
[4]
premissis condicionibus eius et nonnullis aliis honestis consideracionibus attente
[5]
pensatis, apostolice benignitatis clemenciam exercere, carissimi quoque in Christo
[6]
filii nostri Karoli, Romanorum et Boemie regis illustris, nobis super hoc humiliter
[7]
supplicantis, ac ipsius Alberti in hac parte supplicacionibus inclinati et de circum-
[8]
Speccione vestra in hiis et in aliis specialem in Domino fiduciam obtinentes, absol-
[9]
vendi hac vice auctoritate nostra iuxta formam ecclesie Albertum predictum ab omni-
[10]
bus sentenciis atque penis, quas occasione premissorum quomodolibet incurrisset,
[11]
si huiusmodi absolucionem humiliter pecierit et prius in forma subcripta confessionem
[12]
et recognicionem fecerit et corporaliter iuramentum per se ipsum prestiterit, ac
[13]
inponendi sibi pro modo culpe super hiis, in quibus eum inveneritis deliquisse, peni-
[14]
tenciam salutarem ipsumque Albertum ac eius liberos ac posteros ad statum et famam
[15]
et alia quelibet plenarie habilitandi plenam vobis et cuilibet vestrum per vos dum-
[16]
taxat seu vestrum alterum exercendam auctoritate apostolica concedimus tenore
[17]
presencium facultatem. Volumus autem, quod, si dietus Albertus, postquam per
[18]
vos absolutus et habilitatus fuerit, ut prefertur, contra ea vel aliquid eorum, que
[19]
promittet vel iurabit, veniret, eo ipso in easdem penas et sentencias relabatur. Ac
[20]
eciam volumus, quod confessio, recognicio, iuramenti prestacio et absolucio eiusdem
[21]
Alberti supradicti in vestra vel alterius vestrum presencia et clericorum et laicorum
[22]
multitudine copiosa sollempniter et publice fiant et quod de ipsis confessione,
[23]
iuramento et absolucione censiti faciatis per bonos et autenticos notarios publica
[24]
instrumenta, que vestris sigillis munita nobis per fideles nunecios destinare cu-
[25]
retis. Forma autem confessionis et recognicionis faciende ac iuramenti prestandi
[26]
per Albertum prefatum talis est: , Ego Albertus dux Bavarie, natus quondam domini
[27]
Ludovici de Bavaria, olim pro Romano imperatore se gerentis, per iudicium tamen
[28]
Romane ecclesie reprobati, desiderans et requirens humiliter à penis et sentenciis,
[29]
quas propter premissa incurri absolvi et unitati sante matris ecclesie reconciliari
[30]
misericorditer et ad eius ovile reduci, iuro ad sancta dei evangelia, stare et obedire
[31]
mandatis sancte matris ecclesie supradicte et domini mei, domini Innonencii dei
[32]
providencia pape VI, seu alterius, quem ipse ad hoc duxerit deputandum. Et insuper
[33]
omne scisma abiuro et promitto me, in vera obediencia prefate ecclesie et prefati
[34]
domini mei pape et successorum suorum, canonice intrancium, sine ficcione qualibet
[35]
perpetuo permansurum. Confiteor eciam, me tenere et credere, quod credit, tenet et

[36]
30

[37]
docet sancta Romana mater ecclesia, illam quoque detestor dampnatam assercionem, 35

[38]
que dampnabiliter asserit, imperatorem Romanum posse Romanum deponere ponti-
[39]
ficem et sibi alium surrogare".

[40]
Datum Avinione II Kalendas Aprilis, pontificatus nostri anno IL!

[41]
1) Taxa cancellariae apostolicae, quae O grossos effecit, solis RA et RV notatur.


Text viewFacsimile