EN | ES |

Facsimile Lines

1126


< Page >

[1]
Aetas Karoli Romanorum et Bohemiae regis. 1353 Dec. 379

[2]
guondam reges Boemie, progenitores sui, ex notabilibus causis a sacro Romano
[3]
imperio obtinuisse noscuntur, sinistri casus odiosis eventibus cremate et perdite
[4]
fuerint et sint, quod earum presidio uti non potest ad ostensionem sui iuris, sicut
[5]
eisdem merito uteretur, tamen, cum eadem obligacio sive pignoracio nota sit publice
[6]
5 et nos de condicione obligacionis huiusmodi simus plene et sufficienter instructi,
[7]
videlicet quod prefata Egrensis civitas cum suo territorio nec non castra seu muni-
[8]
ciones Flozz^ et Parkstein? cum omnibus suis pertinenciis regno et corone Boemie
[9]
pro quadraginta milibus marcarum puri argenti, quinque florenis cum dimidio
[10]
Florentini ponderis pro marca qualibet computandis, a sacro Romano imperio rite
[11]
10 fuerint obligata! et progenitores ac predecessores sui, reges Boemie illustres, in
[12]
possessione prefatorum pignorum fuerint et ipse dominus noster predictus eadem
[13]
pignora rite possideat in presenti, consideratis igitur multiplicibus favoribus et
[14]
graciis et fructuosa diligencia nec non laboribus indefessis, quibus prefatus dominus
[15]
noster ad honorem et utilitatem ^ sacri imperii fideliter et frequenter intendit,
[16]
15 inspectis eciam notabilibus et studiosis obsequis, que progenitores sui, quondam
[17]
reges Boemie, ipsi sacro imperio reverenter et utiliter sepius ostendisse noscuntur,
[18]
cum prefatum regnum Boemie imperialis corone dignum quidem et nobile membrum
[19]
existat, dampnis huiusmodi, quibus prefatum regnum Boemie ex premissis even-
[20]
tibus gravari valeret, desideramus occurrere sapienter, nominatim ob illam fidem,
[21]
20 qua, velud prineeps elector, sacro tenemur imperio, ne prefatus dominus noster et
[22]
regnum suum Boemie occasione dubitacionum talium dampna quevis, impedimenta
[23]
Seu dispendia paciantur, animo deliberato et de certa nostra sciencia notum
[24]
facimus et fatemur, quod prefata Egrensis civitas cum suo territorio et castra sive
[25]
municiones Flozz? et Parkstein^ cum opidis, villis, nobilibus, plebeiis pauperibus
[26]
25 et divitibus, circumferenciis et omnibus pertinenciis suis, que infra metas sive
[27]
limites terrarum, castrorum seu municionum huiusmodi situantur, prefati domini
[28]
nostri regis, tamquam regis Boemie, heredum et suecessorum suorum, regum Boemie,
[29]
et eiusdem regni corone pignus et obligacio dudum fuerunt et sunt pro quadraginta
[30]
milibus marcarum puri argenti, ponderis antedicti, et eandem obligacionem seu
[31]
30 pignoracionem confirmamus de certa sciencia sub omnibus modis et condicionibus,

[32]
Nr. 306: a) Floz. c) ulitatem (sic). d) Floz.
[33]
M. 307: b) Barkstein. d) Floz. e) Barkstein.

[34]
1) Cf. litteras Ludovici Romanorum regis, Coloniae 1314 Dec. 4 datas (vide huius operis
[35]
tomo I ad annum et diem), quibus Johanni regi Bohemiae inter alia terram Egrensem et castra
[36]
35 Floss et Parkstein in 10000 marcarum obligavit, litteras eiusdem Ludovici regis, Ratisbonae 1322
[37]
Oct. 4 datas (Reg. imp. VII nr. 476, Regesta Bohemiae et Moraviae III nr. 804), quibus Johanni
[38]
regi eiusque heredibus Egram civitatem in 20000 marcarum obligavit, nec non litteras concordiae
[39]
inter Ludovicum Romanorum imperatorem et Johannem regem Bohemiae, Frankfurt 1339 Mart.
[40]
20 datas (Reg. imp. VII nr. 1980, Regesta Bohemiae et Moraviae IV nr. 662), ubi obligatio Egrae
[41]
40 civitatis et Floss, Parkstein castrorum commemoratur.
[42]
48%


Text viewFacsimile