EN | ES |

Facsimile Lines

1101


< Page >

[1]
168

[2]
juribus, patrociniis et praesentationibus ecclesiasticorum bene- .
[3]
ficiorum, nec non vasallis, feudalibus, vasallagiis, feodis, emphi-
[4]
teotis et, ad glebam adscriptis hominibus ac universis juribus,
[5]
censibus, fructibus, usibus, usufructibus, proventibus et obven-
[6]
tionibus suis universis, quae et qualescunque sint et in quibus-
[7]
eunque rebus consistant vel eonsistere poterunt in futurum,
[8]
et cum omnibus libertatibus et utilitatibus, agris, cultis et
[9]
incultis, planis, vallibus, montibus, campis, pratis, pascuis,
[10]
venationibus, aucupationibus, piscinis, molendinis, piscationibus,
[11]
aquis aquarumque decursibus, silvis, rubetis, nemoribus et
[12]
aliis singulis pertinentiis et appendiis suis serenissimo principi,
[13]
domino nostro, domino Joanni eadem gratia B. regi, comiti
[14]
L. et nomine suo suis heredibus seu successoribus, B. regibus,
[15]
juste, rite, legitime et rationabiliter exhibitis solennitatibus et
[16]
ceremoniis venditionis et emptionis, quae in huiusmodi con-
[17]
tractibus adhiberi consueverunt, vendidimus, vendimusque, vero
[18]
titulo et nomine venditionis tradimus, stipulatione mutua inter
[19]
nos hinc inde celebrata, pro mille marehis grossorum denari-
[20]
orum Pragensium polonicalis numeri pecuniae paratae. Quam
[21]
pecuniam nos profitemur percepisse et habere ipsum dominum
[22]
regem et successores eius de ipsa pecunia solutos nosque
[23]
quietos, publiee cognoscentes. Ipse autem dominus rex ipsam
[24]
terram Goram eum civitate castroque Gora et territorio suo,
[25]
nec non vasallis et utilitatibus suis, una cum civitate F'raven-
[26]
stadt, expedita et exsoluta penes dominum Conradum Olsni-
[27]
censem ducem, fratrem nostrum, nobis in feudum honorabile et
[28]
perpetuum dedit, cum aliis terris nostris et civitatibus possi-
[29]
denda, fruenda, utenda et utifruenda et habenda, usque ad
[30]
tempora vitae nostrae, pacifice et quiete, tunc demum post
[31]
mortem nostram ad ipsum dominum regem et successores suos,
[32]
Boemiae reges, protinus libere devolvenda. Ipsa autem terra
[33]
Gorensis cum ciuitate Fravenstatt et ipsarum vasallis et
[34]
hominibus nobis interim in vita nostra intendere, parere, obedire
[35]
et subesse debent, subesseque promittere, absque omni prae-
[36]
stito fidelitatis homagio aut etiam juramento. Verum tamen
[37]
ipsa terra praefata F'ravenstatt ac vasalli et homines eorum
[38]
statim praefato domino regi nomine suo suisque successoribus,


Text viewFacsimile