EN | ES |

Facsimile Lines

1092


< Page >

[1]
CHRONICA FRANCISCI P RAGENSIS - Liber primus

[2]

[3]
LIBER PRIMUS

[4]
Incipit *prologus secundi tractatus cronice Pragensis, deinde capitula eius**.

[5]
*Venerabili in Christo patri et domino suo speciali, domino Iohanni, Dei
[6]
gracia IV?, Pragensi episcopo XXVII, oraciones fideles et in futuro essenciam
[7]
sanctissime Trinitatis eternaliter contemplari. Mandatis vestre reverende pater-
[8]
nitatis toto cordis affectu cupiens obedire, vitam, status, acta et mores regum
[9]
Boemorum et episcoporum ac aliorum principum Boemie et vestra precipue acta
[10]
et opera salutifera ammiracione digna*^ que nullus fecit antecessorum vestrorum,
[11]
scriptis studiosius volo* declarare, hoc opus subiciens et committens vestre
[12]
correccioni. Nam Deus gloriosus vos ditavit bonis naturalibus et gratuitis, sciencia
[13]
et sapiencia et mira* discrecione et quia studiosarum! mencium solet esse varia
[14]
consuetudo, sunt enim multi, qui literali* intelligencia, ut illam complete habeant,
[15]
efficaciter laborant, sunt et alii, qui anagoicis, allegoricis et misticis intellectibus
[16]
et tropoloicis sensibus affectuoso studio se inclinant, alii in ystoriis et cronicis
[17]
legendo edificatorium solacium sibi parant. Et in omni materia, quam legit pia
[18]
mens, ad similitudinem argumentose apis semper^ invenire poterit, unde legens
[19]
virtutis et cognicionis suscipiat incrementum.

[20]
Bona enim mens in leccionibus velud in ortis deliciarum pascitur, in eis
[21]
quasi rosas vel lilia colligit, cum id, quod' legit, totum ad Dei vel proximi dilec-
[22]
cionem et propriam sui emendacionem applicat et reducit. Quamvis asserat
[23]
philosophus, quod de fabulis et fabulosis sermonibus non sit dignum studio inten-

[24]
à *-* P [Incipit cronica Boemorum regum, ducum et dominorum. H /aes.W

[25]
5 *-* P | Excellentissimo principi principum varioque stemate virtutum ornato domino Karulo,
[26]
Dei gracia Romanorum regi et Boemorum, oraciones fideles et in presenti vita ecclesiam
[27]
militantem feliciter protegere et in futura vita cum triumphante ecclesia eternaliter conregnare.
[28]
Vestre magnificentissime dominacioni status et acta moresque regum Boemorum necnon aliorum
[29]
principum diversorum et precipue acta vestra et opera salutifera multiplici laude digna. H
[30]
solum. verba. salutifera multiplici legi possunt in textu laeso W

[31]
volo P | cupio H laes. W

[32]
hoc opus P deest H laes. W

[33]
et mira P | miraque HW

[34]
literali P | naturali HW

[35]
laborant P | roborant HW

[36]
semper PW letsemper H

[37]
quod PHI om. W

[38]
1) studiosarum...theoloica | cf. ChronAR, L I, prologus, p. За

[39]
= TR Moe Aan


Text viewFacsimile