[1] |
CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber primus
|
---|
[2] |
Glogovie, Opulie ducum et aliorum', necnon et per aspectum gloriosorum
|
---|
[3] |
principum domini Hermanni Bramburgensis, domini Ottonis cum telo*, domini
|
---|
[4] |
Friderici Misnensis marchionum gaudium festive leticie augmentabat, et eciam
|
---|
[5] |
preclara multarum terrarum comitum, liberorum baronum et militum et
|
---|
[6] |
innumerabilium aliorum presencia nobilium et militum festum illustrabat. Adest
|
---|
[7] |
igitur festum celebre, quia illuxit tempus glorie, quo refulsit rex quasi sol in regno
|
---|
[8] |
Boemie, qui prius erat quasi in nubilo, nunc autem ut in solis radio.
|
---|
[9] |
Unde anno Domini? M°CC°XCVII®, etatis vero regis Wencezslai XXVI^, in
|
---|
[10] |
die sanctissimo Penthecostes, que tunc fuit IV? Nonas Iunii, in figura anni iubilei
|
---|
[11] |
universo populo iubilante, in Pragensi ecclesia iuxta summum altare beati Viti
|
---|
[12] |
martiris, circumstantibus predictis principibus et prelatis, serenissimus princeps,
|
---|
[13] |
dominus Wencezslaus secundus, rex Boemie sextus, una cum coniuge sua illustri,
|
---|
[14] |
domina Guta, domini Rudolphi regis Romanorum quondam filia, invocata et
|
---|
[15] |
cooperante Spiritus sancti gracia, sancta consecracione et unccione previa legaliter
|
---|
[16] |
insignitus est et solempniter coronatus. Unde omnes ympnum leticie sunt perso-
|
---|
[17] |
nantes et Te Deum laudamus cantantes?, et erat omnium oracio et vox una: Vivat
|
---|
[18] |
rex Wencezslaus cum regina!
|
---|
[19] |
Letantes mente de rege novo sapiente
|
---|
[20] |
dicunt: Rex divus sit vita perpete vivus,
|
---|
[21] |
regnet, proficiat, felix super omnia fiat.
|
---|
[22] |
Quis non gauderet et gaudia mera teneret,
|
---|
[23] |
quando conspiceret, quod concio leta studeret
|
---|
[24] |
non nisi letari, nequit os hec gaudia fari,
|
---|
[25] |
que pellunt triste. Benedic regem pie Christe. Amen.?
|
---|
[26] |
|
---|
[27] |
De apparatu precioso ad coronacionem regiam adaptato.
|
---|
[28] |
Ne coronacionis? debitum officium dignitatisque decus et regie opulencie
|
---|
[29] |
maiestas, que claris titulis ad excelsum apicem est erigenda, debitis circumstanciis
|
---|
[30] |
telo ad sensum Em (v. ChronAR) | cum cetero. codd.
|
---|
[31] |
cantantes PWIcanentes H
|
---|
[32] |
regnet P | regnat HW
|
---|
[33] |
Amen P | dest HW
|
---|
[34] |
1) Boleslaus (Bolek), dux Svidnicensis, Henricus, dux Glogoviensis, Boleslaus (Bolek), dux Opoliensis et fortasse etiam fratres
|
---|
[35] |
eius, Mesco (Mećislav) III., dux Tessinensis, Casimirus II. dux Bytumensis et Przemyslav (Piemysl), dux Ratiboriensis.
|
---|
[36] |
2) anno Domini...pie Christe. | cf. ChronAR L I, cap. 62, p. 74b-75a.
|
---|
[37] |
3) Ne coronacionis...quilibet amen. | secundum ChronAR 1. I, cap. 63, p. 75b-77a
|
---|
[38] |
|
---|
[39] |
31
|
---|