[1] |
|
---|
[2] |
fortassis existeret, extunc iidem principes motu proprio eciam
|
---|
[3] |
non vocati pro fidei sue virtute, qua sacrum prosequi tenentur
|
---|
[4] |
imperium, post hoc infra tres menses, sicut in constitucione
|
---|
[5] |
supra proxime posita continetur, in civitate Frankenford
|
---|
[6] |
sepedieta conveniant electuri regem Romanorum in cesarem
|
---|
[7] |
|
---|
[8] |
17. Debet autem unusquisque princeps elector vel sui
|
---|
[9] |
nuncii predictam civitatem Frankenford cum ducentis equita-
|
---|
[10] |
turis tantummodo prefate electionis tempore introire, in
|
---|
[11] |
quorum numero quinquaginta tantum armatos vel pauciores
|
---|
[12] |
introducere secum poterit, sed non plures.
|
---|
[13] |
18. Princeps vero elector ad electionem huiusmodi
|
---|
[14] |
vocatus et requisitus et ad ipsam non veniens, vel legales
|
---|
[15] |
nuncios cum litteris patentibus, sigillo suo maiori sigillatis
|
---|
[16] |
plenamque et liberam ac omnimodam potestatem continenti-
|
---|
[17] |
bus, ad eligendum Romanorum regem futurum imperatorem
|
---|
[18] |
non dirigens, aut veniens aut huiusmodi nuncios forte trans-
|
---|
[19] |
mittens, si postea princeps ipse aut predicti nuncii a predicto
|
---|
[20] |
electionis loco recederent, rege Romanorum futuro cesare
|
---|
[21] |
non electo nec ad premissa procuratore legitimo substituto
|
---|
[22] |
solempniter et relicto, electionis voce seu iure, quod in eadem
|
---|
[23] |
electione habuit et tali modo deseruit, careat ea vice.)
|
---|
[24] |
19. Iniungimus autem civibus de Frankenford et manda-
|
---|
[25] |
mus, ut ipsi universos principes electores in genere et quem-
|
---|
[26] |
libet eorum ab invasione alterius, si quid inter eos adversi-
|
---|
[27] |
tatis emergeret, et eciam ab omni homine cum omnibus
|
---|
[28] |
eorum hominibus, quos ipsi et eorum quilibet in prefato
|
---|
[29] |
ducentorum equorum suorum numero ad prefatam duxerint
|
---|
[30] |
civitatem, in virtute iuramenti, quod super hoc ipsos ad
|
---|
[31] |
sancta prestare statuimus, fideli studio et solerti diligencia
|
---|
[32] |
protegant et defendant; alioquin periurii reatum incurrant et
|
---|
[33] |
nichilominus omnia iura sua, libertates, privilegia, gracias
|
---|
[34] |
et indulta, que a sacro obtinere noscuntur imperio, omnino
|
---|
[35] |
amittant bannumque imperiale cum personis et bonis suis
|
---|
[36] |
omnibus incidant eo ipso; et liceat extunc omni homini
|
---|
[37] |
auctoritate propria ac sine iudicio cives eosdem, quos eo
|
---|
[38] |
easu exnune prout extune omni iure privamus, tamquam
|
---|
[39] |
|
---|
[40] |
1) Dal. c. 5, § 1 in VI. de electione I, 6.
|
---|