EN | ES |

977

977


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

Incipit ''ransitus Beatae Mariae. 351

III.

Et ecce subito, dum praedicaret sanctus Johannes in Epheso, die dominica, hora diei tertia, terrae motus factus est magnus, et nubes elevavit eum et suscepit eum ab oeulis omnium et adduxit eum ante ostium domus, ubi erat Maria. Et pulsans ostium, statim in- gressus est. Cum autem videret eum Maria, exultavit in gaudio et dixit: Rogo te, fili Johannes, memor esto verborum domini mei Jesu Christi, quibus com- mendavit me tibi. Ecce enim in die tertio cum reces- sura de corpore sum, audivi consilia Judaeorum di- centium: Expectemus diem, quando morietur illa, quae portavit illum seduetorem, et corpus eius igni com- buramus. Vocavit ergo sanctum Johannem et intro- duxit eum in secretarium domus, ef ostendit ei vesti- mentum sepulturae suae et palmam illam luminis, quam aeceperat ab angelo, monens eum, ut illam fa- ceret ferri ante lectum suum, cum iret ad monumentum.

IV.

Cui sanctus Johannes ait: Quomodo ego solus tibi parabo exequias, nisi venerint fratres et coapo- stoli domini mei Jesu Christi ad reddendum honorem corpusculo tuo? Et ecce subito per imperium Dei omnes apostoli de locis, in quibus praedicabant ver- bum Dei, elevati in nube rapti sunt, et depositi sunt ante ostium domus, in qua habitabat Maria. Et salu- tantes se invicem, mirabantur, dicentes: Quae causa est, ob quam Dominus nos hie congregavit? (Advenit autem cum eis Paulus, ex circumcisione conversus, qui assumptus fuerat cum Barnaba in ministerium gentium. Cumque inter eos esset pia contentio, quis ex eis prior oraret ad Dominum, ut ostenderet illis causam ipsorum, et Petrus Paulum hortaretur, ut prior oraret, Paulus respondit, dicens: tuum est istud offi- cium, primum inchoare, maxime cum sis electus a Deo eolumna eeclesiae, et tu praecedis omnes in apo- stolatu; meum autem minime: nam ego minimus sum omnium vestrum, et tamquam abortivo visus est mihi Christus, nec me vobis aequare praesumo, famen gratia Dei sum id, quod sum.)


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile