EN | ES |

Text view

966


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

58

similia... non intelliguntur ad literam de materiali Babilon et corpora- libus ac materialibus quinque civitatibus manu et arte hominum edificatis, ut de civitate solis materiali... (Es folgen Citate aus Origines und Augu- stinus)... Ex quibus patet, quod Christi fideles... in quacunque Civi- tate... salvabuntur... Ergo sive in Praga, sive in Pieska, sive in Plzna iustus malo non consenciens contra evangelium, dum moritur, salvabitur ... Iustus nec in Praga nec alibi... debet timere dampnaeionem ex hoc solo, quod in Praga manet vel alibi, sicut nec ex hoec solo speranda est salus alicui, quod in Plzna vel in Pieska moratur, et patet, quod pro- phecia Isaie vel Jeremie ad sensum carnalem incertum, ut videtur, inde- bite applicatur, et in termino prefixio in carnisprivio, ut scribitur pro- phecia talium, sie implebitur vel non implebitur, patebit clarius veritas vel falsitas, ut eventus rei probabit. Fateor tamen, ut concipio, si non fallor, quod multe erunt tribulaciones electis ad salutem, reprobis ad dampnacionem, nam apropinquant loco et tempore non a me vel ab homine, sed a deo cognitis et prefinitis. Fx istis ulterius timeo, ne nostri sacerdotes agitentur spiritu erroris secundum altitudinem sathane ad pe- riculose scindendum et dementandum pauperculum et simplicem populum christianum, unde sicut olim Jeremias prophetabat populo Israel quod transirent ad Babiloniam et ibi manerent annis 70, alii autem prophe- tabant false quidem ex parte dei, quod deberent exire cicius filii Israel de Babilone, sic unus spiritus prophetat, quod rex Babilonis id est rex Ungarie veniet de cubili suo et de terra sua et destruet Babilonem id est Pragam, alius spiritus prophetavit et dixit, quod predictus rex nullo- modo venit ad Boemiam sive ad Pragam. Cui ergo est credendum? Re vera est populum dei reddere perplexum: bonum esset igitur evangelico sacerdoti evangelice vivere et sic populum docere et peccata in populo destruere, dimissis talibus propriis presumpcionibus. De hoe autem, quod communis populus arripit carnalia et secularia arma concitatus per sacer- dotes, ut sceribitis, contra inimicos, ubi agitur periculum homicidii et effusionis sanguinis et odia generantur, per que exciditur à caritate ob- mittendo arma spiritualia Efes. 6: contra quod audiamus apostoli securum consilium Rom. 12: karissimi, non vosmet ipsos defendentes... Patet, quod via pugnandi in causa dei instar apostolorum et primitive eecle- sie est secura via, sed via aliter pugnandi non conformiter primitive ecclesie, sed longe difformiter, cum alio spiritu et aliis armis... est periculosa. Sacerdotis ergo evangelici est suadere pugnam in causa dei evangelicam secundum evangelicum et catholicum sensum cum armis spiri- tualibus instar primitive ecclesie Christi apostolorum. Concedo tamen, quod bella possunt licite fieri à sublimioribus potestatibus secularibus, ut dicitur Rom. 13, cui datus est gladius ad vindictam malorum. Caveat subditus populus, ne usurpet sibi illum gladium a sublimioribus potesta- tibus inordinate contra dominum non habendo certam et specialem reve- lacionem. Potestates autem sublimiores possunt licite bellare, sed peri- culum ibi magnum animarum currunt. Ideo secundum apostolum multa licent, que non expediunt, et sacerdotes non oportet consulere ad omnia, que licent fieri cum magnis periculis, sed debent suadere omnia,que ex- pediunt, ut prelia domini contra vicia cum armis spiritualibus agantur.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile