Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
211
neque quenquam intra tam breve tempus habere posset, cuius ope atque
patrocinio ius suum persequeretur; confiteorque me auctorem Thomae fuisse;
ut terminum sibi N. petat; nihil autem tum aut peccatum esse aut praeter
ordinem iuris actum, nemo vel mediocriter talium rerum peritus ignorat. Itaque,
si fieri potest, pater Venceslae, etiam atque etiam rogo, ut huiusmodi ex-
cusationibus omissis partibus diem quamprimum ad comparendum statuas,
deinde pro prudentia tua negotium tibi commissum ita, ut ius fasque expostu-
lat, exequaris neque putes causam negligendam. Non enim de rubeo bireto
agitur, sed de anima, quam Dominus salvator suo sanguine redemit. Id si
impetravero, et tu officio tuo functus fueris, et ego me magnum beneficium
abs te accepisse iudicabo. Vale. Ex Hassensteyn 19. Maii.
Viz poznámku k listu předešlému.
189.
Bohuslav Janovi kanovníku Vratislavskému.
Oznamuje, že o záležitosti jeho Augšpurské dopsal Adelmannovi, i nabízí přátelské
služby své další. (Nova epist. app. 10.)
Joanni canonico Wratislaviensi s. d. Scripsi his diebus ad Bernhardum
meum Adelmannum, quae sit tua mens in negotio Augustano. Id tibi notum
facere volui, ut rebus tuis (ut scis) consulas. Si quid autem in me est, quod
tibi usui esse posset, invenies me veteris tuae familiaritatis et in me bene-
volentiae minime immemorem.
Ani adressata ani věci jeho Augšpurské neznáme.
190.
Bohuslav Janovi.
Vyslovuje mínění své o úmyslu jeho, že vstoupí v stav kněžský, konečné také o stavu
manželském. (Luc. 56, Vinařický 28.)
Johanni suo s. p. d. Saepenumero audivi te initiari velle. Id ego in prae-
sentia neque reprehendo neque probo, quoniam laus et vituperatio huius rei
ex eventu maxime pendet. Si enim caste, si pie, si religiose vixeris, si deni-
gue omnia virtuti integritatigue postposueris, putabo te dignum sacerdotii no-
mine et honore; sin autem avaritiae libidinique servieris, mallem te in solutiori
hic vita manere, quae severitatem minime prae se fert, et in qua si quid de-
linquitur, et humanum et venia dignum iudicatur. Honor quidem sacerdotii
magnus est et optimo cuique expetendus: a quo tamen Marcus evangelista ita
abhorruit, ut pollicem sibi ob id amputaverit. Nunc autem sponte nos ingeri-
mus, et interdum (quod etiam dictu foedum est) quae virtute consequi non
possumus, precio aggredimur. Contingunt ista, et haec me non fingere, et
deus ct homines testes sunt. [ta fit, ut dignitas, quam gradum ad salutem
14*