Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
1509. 191
parte Catilinae sumus. Quis enim nostrum est, qui, non dico sanguinem pro-
fundere, sed exiguam patrimonii iacturam pro republica facere velit? Quis vel
cum pernicie eius non florere et dominari cupiat? Quamvis neque ea, quae
dominantium sunt, agimus, sed cum praeesse nos delectet, subiectorum iniurias
propulsare omnino negligimus. Quantus item sit noster erga patriam amor,
vcl ex eo constare potest, quod hi, qui spernunt iudicia, senatusconsulta con-
temnunt, latrones fovent receptantque, non modo versantur ante nostros oculos,
sed pene insultant innocentibus. Mussamus tamen ad omnia et flammam late
serpentem crescere patimur: quo fit, ut hac scelerum impunitate proposita
audacissimus quisque nihil sibi non licere putet. Multi etiam hos divini huma-
nique iuris violatores patrocinio suo tuentur atque defendunt, glorianturque se
tantum ingenio, eloquentia auctoritateque valere, ut sceleratos homines et
omnium fere ordinum sententiis condemnatos periculis eripere possint. lam
vero ambitio haec, utri eorum rempublicam ex sententia sua administrent,
quis non intelligit, quorsum spectet? Ut enim navem, in qua nautae saevien-
tibus procellis contendunt, quisnam potissimum eam gubernet, periclitari ne-
cesse est: ita foedum hoc de principatu certamen reipublicae salutare esse
minime potest. Nec mihi quis nunc, quo mala nostra tolerabiliora existimem,
Romam caeterasque respublicas commemoret, quae simili morbo laboraverunt.
Ut enim illae seditionibus principum atque discordia perierunt, ita et nobis,
nisi cavebimus, eveniet, praesertim cum nondum eo pervenerimus, ut, quod
Romanis aliquandiu contigit, magnitudine opum vitia nostra sustinere possimus.
Quodsi aliorum exempla placent, nonne melius est ea imitari, quibus imperia
crescunt et augentur, quam quibus amittuntur et intereunt? Et cum hic sit
rerum nostrarum status, non desunt tamen, qui mihi vitio dant, quod a con-
véentibus nostris abstineo. Ego vero vel ignavum otium sequi praestare arbitror
quam cum insanientibus, ut dici solet, insanire, vellemque, si fieri posset, ple-
raque eorum, quae non video, etiam non audire. Forsitan enim tranquilliori
essem an:mo, neque adversus aegritudines, quas ex hac reipublicae nostrae
ruina quotidie capio, toties luctari cogerer. Habes, quae de domesticis rebus
sentiam: accipe nunc externa, quae nudiusquartus ad me ex Hispania allata
sunt. Emanuel, Lusitaniae, quam Portugaliam vocant, rex quatuor urbes in
Africa multis iam annis possedit, sed praesenti rerum statu minime contentus,
ut mos humani ingenii est, nonnulla oppida regis Mauritaniae sive, ut nunc
loquuntur, Feciae bello invadere statuit. Sensit id Maurus, congregatisque quin-
quaginta milibus hominum consilia Emanuelis praevertit, et Arsiliam, Lusita-
niae dicionis urbem, nihil omnino tale metuentem subito aggressus expugnavit,
et quicquid hominum intus erat, non sexui non aetati parcens, ferro delevit.
Nunc arcem urbis oppugnat, quae quoniam in loco munito sita est, liberique
ad eam commeatus mari patent, creditur hostium conatus ad tempus tolerare
posse, praesertim cum Lusitaniae Hispaniaeque reges nostris opem laturi in-
genti classe in Africam traiecerint. Conspiraverunt autem cum Mauro quatuor
alii reges, qui partim interiorem, partim exteriorem Africae oram colunt, tan-
taque multitudo in armis est, ut trecenta milia barbarorum convenisse fama
sit. Vale, et scribe, si me scribere vis. Hymnum ad divam Agnetem tibi mitto.
Datum llassensteynae 24. Januarii.