Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
170 1507.
tensem fortunatam censeo, guae res suas tuae fidei patrocinioque commisit.
Haec ad te breviter perstringere libuit; negue enim ferre potui te in hoc solo
(pace tua dixerim) insanientem, guod te cum insanis insanire scribis, guando
potius medicus ad aegrotos profectus es, ut navare his operam valetudinigue
eorum mederi possis. Malui etiam, guoniam me vetas de re literaria ad te
scribere, novum hoc et inter nos minime frequentatum epistolarum genus arri-
pere quam tacere. Vale, suavissime mi Bernharde, et quae in conventu Con-
stantiensi decreta sunt, facito me certiorem. Datae Hassensteynae 12. mensis
Maii. Anno domini 1507.
Říšský sněm v Kostnici zahájen byl ku konci měsíce dubna 1507, i vyhledával na
něm Maximilian přede vším pomoci v zápletkách italských (Prutz, Staatengeschichte des
Abendlandes in Mittelalter, sv. II, str. 724).
140.
Bohuslav Bernhardu Adelmannovi.
Z Hasisteina (1507) — 14. června. Vyslovuje mínění své o úmyslu papežově, o němž
se tenkrát proslýchalo, aby hodnost císařská přenesena byla na krále francouzského; kárá
počínání papežovo i bojí se z něho nové roztržky církevní. (Luc. 124, Vinařický 84.)
Bernhardo suo Adelmanno s. p. d. Etsi arbitror te nondum ex Constantia
rediisse, quoniam tamen mirus rumor, et gualis neque in parietibus pictus
negue in počmatis unguam lectus est, apud nos percrebruit, statui aliguid ea
de re ad te scribi oportere. Ait enim Romanum praesulem penitus ad Gallos
spectare neque eo contentum, quod praeter omnium pontificum, qui recte inte-
greque ecclesiae praefuerunt, consuetudinem in partes declinat, parare etiam
hanc qualemcunque Romani imperii umbram in Gallorum gratiam Germanis
auferre. Id vero omnia monstra mihi exuperare visum est. Quae enim natio
aeque Germanis de Romanis pontificibus merita est? Cuius auxilio eorum opes
magis creverunt atque auctae sunt? Certe si Ottones Henricos Rudolphosque
sustuleris, ecclesiastica dicio ad quatuor iugera redigetur: nisi quis forte ad
vulgatam illam Constantini fabulam et ab omnibus historiarum peritis uno ore
reiectam confugere velit. Denique quis aut religionis amantior aut pontificum
auctoritati obsequentior aut ad comminationes ecclesiasticas flexibilior unquam
fuit? ut non solum iniquum sed etiam, si licet, ut isti loquuntur, os in coelum
tollere, stultum sit hanc bene merentibus gratiam referre. Equidem quanquam
privata vita et literario otio inprimis delector et a republica, quantum fieri
potest, abstineo, atque ob id parum ad me attinet, aterne an albus imperator
sit, non possum tamen pro meo in christianam pietatem animo non anxius so-
licitusque esse. Vereor nam, ne igniculus hic (nam maior res agitur, quam ut
scintilla appellari debeat) incendium tale excitet, quod a futuris quoque ponti-
ficibus vix extingui possit. Ablato olim iustis de causis, ut omnibus iam persua-
sum est, Graecis imperio ingens illud dissidium inter Graecos Latinosque
secutum est, quod deinde totum Orientem sccum traxit, dum Byzantii impe-
ratores ulturi, ut ipsi putabant, iniuriam et patriarcham suum extollere et