EN | ES |

Text view

946


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

1482. 1

cognoveram: redierunt etenim reliquae. Ut valeas et quid rerum agas, certior fieri vehementissime desidero. Ego domi, quantum fieri potest, me contineo; negotia forensia penitus declino et prorsus abhorreo, quietem animi amplius quam solicitam exercitationem meditatus. Tametsi non desint nescio quae domesticae curae, quas absente patre libens suscipio hac potissimum causa, ut ea re ab ignavia me vindicare possim. Si quae ex his libris impressi sint, quibus me delectari putas, fac saltem sim certior, atque adeo quicquid mea interesse putaveris, fac mihi significes. Quod confidentius ad te scribo, huma- nitas et benevolentia causam dederunt, quae me tibi tanta necessitudine iun- xerunt, ut non videar ampliore tibi posse devinci. Vale.

List tento náleží zajisté mezi předešlý a následující Bohuslavův. Neníť v něm více žádné zmínky o dotčených svrchu úmluvách obou přátel; což způsobil snad list kněze Ladislava; i nenaráží se na následující list Bohuslavův, určitě datovaný. Psán byl list tento tudíž nejspíše záhy r. 1482.

5. Bohuslav Schottovi.

(Z Ferrary) 1482 20 května. Zprávu dává o nepříjemném stavu svém, a kterak pomocí rodičky Boží z nebezpečné nemoci vyváznul. Osvědčuje mu své přátelství a slibuje brzkou návštěvu. (Luc. 50, Schott f. 20 à, Vinařický 3).

Clarissimo J. U. doctori domino Petro Schotto Argentinensi, amico cha- rissimo s. p. d. Cuperem ad te late scribere, sed tot molestiis circumseptus sum, ut nihil prorsus agere possim. Non satis est enim Venetos hostes nobis imminere, sed etiam pestilentia urbem populatur: quae tamen omnia gratiora mihi sunt, quam patriae calamitatem intueri. Literas trinas a te recepi, quibus an vivam edoceri cupis: habe breve responsum.

Vivo, licet nostrae forsan Rhamnusia vitae Invideat: sed diva parens, quae pandit Olympum, Non sinit hanc animam, donec commissa priora Eluerit *) lachrymis, terrenum linquere corpus. Non Lachesis, non Clotho mihi, non Atropos ulla, Sed genitrix aderat summe veneranda Tonantis, Cui mare, cui tellus, cui coeli sidera parent.

Haec tulit auxilium misero, Stygiaeque paludi Eripuit calidum prope jam Phlegethonta videntem.

Quid aliud scribam nescio, quippe qui dubito, an hae literae unquam ad te pervenient (sic), adeo in incertum eas Bononiam misi. Ex eo enim tempore, quo Daniel recessit, nullum prorsus nactus sum, qui ad te proficisci vellet. Itaque si me idcirco tui immemorem putas, quod raro a rne literas suscipis, iniquus es (ne dicam peius), qui me inaudito sententiam de meo in te animo

*) Schott: Elueret.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile