Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
o
1482.
confusionem, hinc reipublicae causam offerentium, hinc sui ipsius, hinc amicorum,
hinc eorum, quos nunquam novit. Arbitrareris nimirum laborem eius ab am-
bientium fastidio nihil inferiorem esse. Sed haec satis. Tu fac, ut ad me
mentem perscribas tuam, quid agas: quid cum (mezera) inceperis, quomodo
tibi id, quod ago, placeat, quid in rem nostram tibi consultius videatur. Ilaec
et si qua alia nostra interesse putaveris, fac ad me certissime perscribas: id
enim praeter hoc, quod iucundissimum mihi fuerit, etiam conducibile pro coeptis
nostris erit. Patria nostra sano quidem aére gratia omnipotentis Dei fruimur,
frumenta et vina solito cariora reddidit tritura et vindemia parum ferax. Pacem
nostram imperator solicitat: mandatis etenim arctissimis omnes imperio sub-
ditos adversus Ungarorum regem cogere contendit. Item cum republica Thuri-
censium non omnino sincera nobis est amicitia. Abiit hodie pater meus legatus
pro republica nostra, atque ut obsequerentur nobis; una profecti sunt legati
episcopi Argentinensis, ducis Austriae, ducis Lothoringiae, episcopi Basiliensis,
reipublicae Basiliensis, Columbariensis et ceterarum civitatum speciali nobis
foedere iunctarum, ad reliqua septem coniuratorum, quos Suicenses vocant,
capita, expostulaturi iniuriam nostris a "Thuricensibus factam. Quodsi nihil
profecerint, vereor, ne rumpendo tam grandi foedere causa iam sit conflata;
sed turbulenta monstra his sint mansuefacienda, qui seculi furibundas rationes
certo credunt examine regi posse. Id sane cum fieri nequeat, nos studeamus
(quoad eius fieri poterit) meliorem partem Mariae imitari, ut ad ea, quae
diligentibus se Deus promisit, adipiscenda digni censeri mereamur. Vale. Si
literas ad IHleinricum S. Georgii Bononiae tabernarium mittas, credo ad me
transferentur. Fac literas graecas et latinas diligenter investipes, videre enim
videor aliquid boni inde nos confecturos. Imprimis Deum ama, cuius gratiam
cum consecutus fueris, reliqua munificentissimus dabit. Dominum meum
D. Ladislaum ex me salvere iube et reliquos, qui me noscunt. Firmo sis animo,
fac Deum ut ames nitaris; literis tanto diligentius indulgeas, quanto ad beati-
orem vitam sunt conducibiliores. Cito, si me amas, rescribe.
Válka říšská s králem Matiášem Uherským, v listu ohlášená, vypukla r. 1482 (Palacký
V., 1, 284). Vročení položeno vzhledem k této narážce a vzhledem ke zprávě, že knihy
Schotta již došly.
4.
Petr Schott Bohuslavovi.
(Ze Štrasburku 1482 — na počátku). Kterak ulekl se, dovídaje se z listu kněze Ladi-
slava, že Bohuslav stůně. Doufá v brzké uzdravení a čeká zprávy o tom. Vypisuje svůj
Zivot domácí a Zádá knihy vnové vyslé. (Schott f. 101.)
Petrus Schottus. magnifico viro domino Bohuslao de lHassenstein s. p. d.
Quod non satis firmus fueris, quod ad me scripsit Ladislaus, presbyter Vesprimi-
nensis (sic), ita me conturbavit, ut legens pene exanimatus conciderem. Ab eo
enim tempore, quo me in familiaritatem acriorem admisisti, quae tibi obve-
nerint, non aliter iudicavi atque mea. Verum spero clementiorem Deum iam-
pridem te nobis reducem restituisse, ideo ne verbum quidem addam. Quaternas
ad te iam literas scribebam, quarum non nisi primas ad tc perlatas esse