EN | ES |

946

946


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

1503. 141

104. Jan Šlechta Bohuslavovi.

Z Budína 1503. 20. června. Oznamuje, že synu Turzovu nemůže býti biskupství Vladislavské dáno, poněvadž nebožtík biskup měl koadjutora, který ihned po jeho smrti na biskupskou stolici dosedl. Přeje mu že vybavil se z bídy dvorské, která se stává co den nesnesitelnější, poněvadž král své zájmy neumí opatřiti. Dává zprávu o příměří s Turky a o nebezpečném stavu Slezska. Posílá Bohuslavovi knihy a dárek. (Nova epist. app. v předmluvě.)

Joannes Sslechta Bohuslao Hasistenio s. p. 4. Quod tibi de negotio epi- scopatus Wladislaviensis tamdiu nihil significaverim, id non mea neque domini 'Turzonis causa ct negligentia, sed infirmitate illius, qui cum literis reginae Poloniae ad regem Alexandrum Lituaniam missus fuit, accidisse cognoscas. Nam cum in Vilno, quae est civitas Lituaniae, aegrotare ac sempcr deterius habere coepit, coactus fuit rex Poloniae per quendam familiarem suum regi- nali Maiestati Poloniae similiter et regi nostro respondere, quod responsum tale fuit: Si de episcopatu Wladislaviensi vivente adhuc episcopo eiusdem loci aliter dispositum ct ordinatum non fuisset, quod illum Maiestas sua ad in- stantiam regis nostri filio Turzonis ita libenter contulisset, sicut ipse accepisset: sed elegit et accepit sibi praedictus episcopus, cum adhuc viveret, in coadiu- torem quendam secretarium Maiestatis regiae accedente voluntate et consensu summi pontificis simul et regis; ille post episcopi mortem statim ipsi in episco- patu successit, quae res immutari non potest. Itaque nescio quo malo fato semper ita evenit, ut in rebus tuis nunquam voti compotes esse possimus. Et forsan divina maiestas, cui omnia prius, quam fiant, cognita sunt, videns, quod tibi aliquid ex eo, quod optavimus. si fuisses assecutus, mali et incommodi contingeret, mavult hoc in alium quam te innocuum servare et retorquere. Quod si ita est, committamus haec voluntati et arbitrio divinitatis suae: quod ct Socrates (ut est apud Valerium Maximum) sentire et admonere videtur, cum inquit nihil nobis esse aut appetendum ultrave petendum a diis immorta- libus, quam ut bona tribuerent, quia ii demum scirent, quid unicuique esset utile. Et paulo inferius: Desine igitur, stulte, futuris malorum causis quasi felicissimis inhiare, teque totum coelestium arbitrio permitte etc. Gratulor tibi plurimum, quod te istis curiae molestiis vel potius miseriis tempestive eripuisti et quietae vitae simul et honestarum literarum studiis tradidisti. Nos hic more solito in medio acervorum auri et argenti cum rege miseri et inopes vivimus ct puto amplius vivemus. Nisi enim Maiestas Sua rebus suis aliter consuluerit et providerit, vereor profecto, ne crescentibus malis his nosque quotidie magis urgentibus regnum istud brevi relinquere et alio se nobiscum conferre cogatur. In isto conventu, qui his diebus certe satis frequens habitus fuit, nihil omnio de rebus suis nec egit nec disposuit: qui si iam non sui, saltem coniugis et futurae sobolis maiorem curam et rationem habere deberet. Dictum est his, qui res et negotia Maicstatis Suae turbant et impediunt, coram Celsitudine Sua, in faciem et testibus comprobatum, quod talia et talia faciant. Eos iustissime corripere et castigare potuit: sed neque os aperire, ut eis aliquid diceret, vo- luit; atque ita conventus ille dissolutus est, in quo nihil aliud factum nequc


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile