EN | ES |

946

946


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

120 1501.

confiteor. Et quanquam omnis eloquentiae tuae nervos intendas, nunguam tamen me ab hac sententia dimovebis. neque ulla fortunae vis efficiet, quin Sslechtae et obnoxius sim et agam habeamque gratias. Ut enim praetermittam, qua benevolentia atque humanitate abs te Budae exceptus fui, quid tandem unquam negasti? quem meorum tibi frustra commendavi? quid eorum, quae ad me ornandum spectare arbitratus es, neglexisti? Quae ego nisi maximi facerem et penitus in animum admitterem, nonne tibi delirare. viderer? Quanti rursus illud faciendum censes, quod a Sslechta, cuius ob os Graii ora obver- tunt sua, in quem omne virtutum genus, in quem literae uno simul agmine confluxerunt, inter amicos numeror? Quodsi Trebatius, ut ille ait, malebat consuli a Caesare quam inaurari, cur ego non putem melius tibi placere quam ab alio magnis opibus donari? Scio te his offendi, sed tu, dum meo periculo modestus esse vis, cogis me ea apud te referre, quae apud alios et honestius et liberiore fronte commemorari possent. Iustius itaquc deinceps facies, si me patieris memorem beneficiorum tuorum esse, ne, dum te plus aequo demittis, mihi apud ignaros morum meorum ingratitudinis labeculam inuras. De re Wratislaviensi nihil ad te scribere possum, nam neque cum Balbo interim conveni, neque ille mandata, quae ad me habet, literis committenda putavit. Expecto tamen eventum rei constanti minimeque anxio animo. Microcosmum tuum legi diligenter et mirum in modum admiratus sum; non contentus enim. latina philosophia, ex Graecorum Arabumque mysteriis innumera eruisti, et doctrina simul atque eloquentia quasi duabas alis subvectus adeo sublime volitas, ut mihi coelos transcendisse et in ipsum locum supercoelestem, a nemine, ut ait Plato, satis laudatum, penetrasse videaris, multoque aptius tibi quam his, qui de ratione motuque siderum scripserunt, Ovidianum illud asscribi posset :

Felices animae, quibus haec contingere primum, Inque domos superas scandere cura fuit.

Quoniam autem iudicium meum requiris, accipe quid sentiam. Censeo enim, ut ex Horatii Fabiique consilio librum tuum, si tibi saltem res integra est, in nonum reponas annum. Neque haec scribo, quod aliquid corrigendum mutan- dumve putem, sed quia nemo huius operis melior censor erit quam tu, si ali- quando lectoris magis quam autoris animo ad ea, quae scripsisti, accesseris; neque dubito, quin pro ingenii tui magnitudine plura validioraque in eam sen- tentiam allaturus sis, et quae nobis plus fructus voluptatisque praebitura sint. Quodsi apertius me agere vis, mallem te in alio literarum genere elaborare, et de moribus, de gubernatione regnorum, de seditionibus discordiisque sopiendis scribere. Illud enim otiosorum umbraticorumque est: hoc autem occupatorum et eorum, qui longo tempore cum summa laude in republica versati sunt; neque etiam nostra magnopere interesse arbitror, Averroisne Arabs an Alex- ander Aphrodisaeus de anima rectius sentiat, quum ecclesiastici scriptores ea melius accuratiusque tractent sintque omnia ita iam religione christiana sancita, ut nihil contra hiscere liceat. Multa quidem id genus Pythagoras Pythagoricique olim disputaverunt, sed Socrates, quod ea, quae supra nos sunt, nihil ad nos pertinere putabat, alio ingenium suum convertit, atque ideo primus de coelo philosophiam deduxisse perhibetur. Plato certe, Aristoteles,


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile