Text view
946
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
1494. 57
oculis Iynceis inspicit, in suis talpa est? Is profecto, qui inter scorta meretri-
culasque a pueritia versatur, in cuius domo pellices una cum matrefamilias
degunt; qui adeo mulierculis afficitur, ut inter eas philosophari*%) quoque
pulchrum putet; is, inquam (adeo pudorem verecundiamque omnem exuit)
libidinem ecclesiae exprobrat. Sed restat, ut de superstitione dicamus, et
eum 1%) non superstitiosum sed plane irreligiosum 46) ostendamus; quippe qui
neque christianae neque cuipiam alteri religioni astringitur, sed quasi novus
Arcesilas aut Carneades omnia incerta esse arbitratur, non dubitaturus, ni im-
petum populi vereretur, inferos superosque negare. Quoties enim sanctos blas-
phemat? Quoties de eis male loquitur? Quoties mysteria sacrificiaque christiana
irridet? Huc nervos eloquentiae suae intendit, in hoc genere causae declamat,*?)
hic se maxime exercet. Non me ista fingere plerique testes sunt, qui mihi
hominis mores saepenumero non narrarunt tantum, sed etiam depinxerunt.
Et queritur de superstitione et impietate, qui veram religionem et pietatem ne
somniando quidem unquam cognovit. Confirmat autem scientiam suam testi-
monio ex hymnis Aeneae sumpto. Quamquam autem vix crediderim Aeneam
hymnos scripsisse (parum enim studii operaeque vir ille in versibus compo-
nendis posuit, et si quid in eo genere scripsit, id Basileae incendio absumptum
fuisse ab his, qui vitam eius scripserunt, traditur): 585) demus tamen hoc homini,
ut intelligat, quam secum liberaliter agimus, et petamus vicissim iure humani-
tatis ab eo, ne uni testi credere compellamur; et si quid sive Aeneas sive
quis alius lascivius *?) petulantiusque scripserit aut dixerit, scientiae suae tan-
quam arbitrio??) stare, quandoquidem et Augustinum non puduit pleraque
in voluminibus suis retractare. Quodsi Aeneae tantum tribuit, cur Hieronymi,
Ambrosii, Gregorii, Hilarii, Bernhardi Anshelmique testimonia non admittit,
quae in laudibus ecclesiae personant? Nisi fortassis Aeneae authoritas maior
est quam eorum, quos modo nominavi, qui omnes tempora Sylvestri sequuti
sunt. Quod ideo dixi, ne calumniandi occasionem ex hoc loco sumat. Caeterum
fingamus sane ecclesiasticos principes malos esse; nam et ipse quoque non
omnia in omnibus probo, neque tamen more adversarii (proh deum hominumque
fidem!) exclamo, sed potius misereor, nempe qui scio et in coelo et in para-
diso peccatum inventum, et Judam unum ex duodecim apostolis fuisse: fin-
gamus tamen inquam plerosque fuisse aut, si ita adversarius vult, omnes
corrupte vitioseque vivere, num propterea potestatem *! a domino acceptam
amiserunt? Periculo certe suo male operantur et suo domino stant aut cadunt,
neque sacrificia ab his contaminantur, sed duntaxat se pollute tractantibus
perniciem afferunt. Malus erat Caiphas, sed quia pontifex anni illius, prophe-
tavit. Dominus quoque in evangelio eo loco, ubi ait: »quaecunque dixerint
*5) M versari.
15) M dum.
16) M ne religiosum guidem.
**) M declarat.
8) M contenditur.
19) M calamus.
5%) K arbitri.
5) M pietatem.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile