Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
222 1511.
essem et viderem, num omnia ea cura, diligentia et eo ordine peragantur,
quo me impensarum in hos usus factarum non poeniteret. Quem laborem iam
dudum absolvissem domumque me recepissem, nisi frequenti imbrium et plu-
viarum aspergine impeditus et hic cum frugibus detentus essem. Non potui
itaque voto tuo satisfacere et epigrammata simul et elegias cum nonnullis
epistolis d. Bohuslai, patrui tui et amici mei nunquam mihi sine debita et ho-
norifica laude memorandi, tibi mittere. Curabo tamen, quamprimum domum
rediero, libellos ipsos ad te per quempiam familiarium meorum transmittere:
hac vero lege, ut cum impressi aut descripti fuerint, redire ad me non oblivis-
cantur. Hoc te unum admonere volo, ut, cum tibi afferentur, diligentius eos
legas et perlegas. Sunt enim culpa librarii in nonnullis locis corrupte scripti,
quos ego propter varia negotiorum impedimenta recognoscere non potui: facile
tamen inter legendum emendari et castigari poterunt. Vale optime, et me tuum,
sicut soles, ama. Gurimae 3 Nonas Aug. 1511.
Viz poznámku k listu předešlému.
197.
Jan Šlechta Sigmundovi z Jelení.
Z Kostelce nad Labem 1511 — 3Il. října. Lituje předčasné smrti učitele jeho M. Vá-
clava Píseckého, i napomíná jej k požádání otcovu, aby při studiích humanistických o za-
chovalost mravní dbal co nejvíce, předkládaje mu prvotnou oblíbenost i potomní opovrže-
nost učeného ale nemravného Jeronyma Balba v Čechách, i uvozuje o něm epigramm
Bohuslava z Lobkovic. (Farr. 376.)
Joannes Sslechta Sigismundo Gelenio s. d. Cum mihi renunciatum esset
de obitu magistri Wenceslai Piscensis, quondam praeceptoris tui, magno me
dolore is nuncius affecit. Multa enim de se vir ille praeclara polliceri vide-
batur, si eum diutius divinae providentiae decretum vivere et coepta studia
persequi permisisset: sed, ut poéta inquit, »stat sua cuique dies«, et quoniam
ea lege nati sumus omnes, ut naturae tandem sit concedendum, aequo animo
necessitatem feramus oportet. Quotidie enim morimur et sicut aqua dilabimur,
quidam tamen celerius, alii tardius abeunt. Felix autem existimandus est, qui
ita moritur, ut ex hac corporali morte aeternae vitae praemia consequi me-
reatur. Dum ille vixit, parva de te parenti tuo cura fuit, qualiter istic consti-
tutus vivas et in studiis proficias: at postquam ille fato suo functus est, mag-
num mors eius animo suo scrupulum curarum de te iniecit, cum tali custode
destitutus sis in aetate illa tua prout tenera ita lubrica, labili et plena pericu-
lorum, in qua sicut freno ita moderamine certo indiges. Ex quo autem tibi
studia literarum parente tuo narrante cordi esse intelligo, institutum tuum
cum laudo plurimum, tum etiam probo. Nam si verum fateri velimus, literis
nihil maius aut excellentius humano generi dari potuit: cum iis ad nos per-
venerit id totum, quodcunque magnum, excellens divinumque sapimus, omnis-
que ille beatus odor, quem de virtutibus, de moribus deque liberalibus acce-
pimus artibus: iis etiam, quemadmodum publica et privata sic sacra atque