936
936
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
33
[Schází 24. a 25. list originálu.)
ferant uiatores. Equi autem uel Iumenta alia potus ibi paciuntur multam penuriam.
Ideoque necesse est festinanter in illa ariditate transire aut pro animalibus aquam
deferre. longitudo uero regionis illius protenditur ad dietas [16°] sex. Extra
loca sterilitatis aque regio ipsa ciuitates multas babet et oppida. omnes autem
machometum adorant. Post hec peruenitur ad ciuitatem sopurgam, ubi est
omnium victualium copia, precipue uero pepones!) habet habundantissime, quos?)
per fila seu conrigas?) circumquaque scindunt, sicut fit de cucurbitis, quas cum
desiccate fuerint, ad proximas terras uenales mittunt*) in copia maxima. Acceptantur
autem valde in cibum a populo, quod quasi mellis habent dulcedinem. In illa regione
uenaciones multe sunt bestiarum et auium.)
De Ciuitate Balach, Capitulum xxxi. Pretereuntes inde inueniunt ciuitatem
Balach, que olim nobilis fuit et maxima, multa habens palacia marmorea. Nunc
[16^!] uero a tartaris est destructa. In hac Ciuitate ferunt alexandrum filiam
darii accepisse vxorem. Ibi adoratur abhominabilis machometus. hic ex parte
acquilonari terminatur prouincia persidis.5) Deinde inter plagam orientalem et
acquilonarem itur per dietas duas et nulla habitacio reperitur, quia propter
latrones ac predones habitatores loci pro securitate ad montana fugerunt. Ibi
sunt aque multe et venaciones maxime bestiarum. Ibi eciam sunt leones. Oportet
autem, ut per dietas illas duas viatores uictualia secum deferant.
De castro caycam”) et tesminis eius, C. xxxil. Terminatis prefatis duabus
dietis inuenitur castrum, quod dicitur caycam, ubi est bladi copia magna. Regio
autem eius pulcra est [17°] ualde. Montes habet optimi salis ad meridiem, altos
et maximos, qui, ut dicitur, toti mundo salem) tribuerent habundanter.?) Tanta
autem est illius duricies, ut nonnisi cum maleis terreis de ipso accipi possit.
Post hec itur per dietas tres inter plagam orientalem et acquilonarem et
peruenitur ad ciuitatem scassem. Interim tamen in via multa reperiuntur opida,
vbi est vini, bladi ac frumenti copia. Incole machometum adorant. verumtamen
vinum bibunt et sunt maximi potatores. Tota enim die potacionibus uacant.
habent vinum coctum optimum. homines autem pessimi sunt, sed optimi vena-
tores et multas siluestres bestias capiunt. In capite nichil aliud deferunt, nisi
quod uir quilibet cordellam vnam defert lon[17*']gitudinis decem palmarum
capiti circumligatam. Bestiarum, quas capiunt, pelles conficiunt ct illo corio uesti-
untur et calciantem nec vestes alias seu caligas habent.
De Ciuitate Scassem, Capitulum xxxii/. Ciuitas scassem in planicie est
et castra multa in montibus habet. Fluuius magnus transit per medium Ciuitatis.
In regione illa multi sues spinosi sunt. Cum uenatores illos cum canibus
insequuntur, congregati insimul sues cum furore magno!?) se agitant, singuli et
spinas suas, quas in dorso et in lateribus habent, in canes et homines iaciunt
*) P* pares. — *) L a P* -- vulgo menoles vocant, quos. — ^) P' corigias,
P* conrigias. — *) P* deferunt. — *) P' aliarum ferarum. — *) P* parsidis. — ")L tar-
tam. — *) P! sal. — *; V L predcházi kapitola tato kapitolu pfedchozí — '*) L in
furorem magnum.
3
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile