EN | ES |

838

838


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

Druhá kniha půhonná z l. 1407—1530. 449

Ibi prefatis servitoribus iudicio presidentibus, auditis actorum questione et citati responsione nec non litteris et tabulis ex utraque parte pro suis testimoniis productis, consilio inito, edixerunt, quod super hiis volunt habere deliberacionem et assignaverunt partibus terminum ad idem cum eisdem servitoribus absque cita- cione sabbato 4 temp. quadrag. [8. brezna 1438]. Actum a. d. ut supra, videlicet MCCCCXXXVII sabbato 4 temp. adv. [21. prosince].

Item a. d. millesimo quadringentesimo XLVI feria VI ante Sixti [5. srpna] Si- gismundus de Czrnoeze, actor predictus, veniens coram beneficiariis curie, notificavit, quia Johannes Gezowecez citatus predictus, possessor hereditatum, pro quibus causa est et accio superius inchoata necdum finita iure mediante, mortuus est. Similiter notificavit, quod possessores dictarum hereditatum moderni, qui se videntur ad eos dietas hereditates devolvisse, post mortem ipsius Johannis Gezoweez citati olim dieti, de hereditatibus se intromiserunt et tenent, insuper et vendunt aut vendere intendunt, causa, ut premissum est, nondum, prout inceperunt, iudicialiter determi- nata. Propter quod, ne anni iuris sibi transirent, nomine suo et Nicolai, similiter actoris, nomine contra quamcumque mutacionem sive devolutoriam post mortem dieti Johannis Gezoweez aut forum aut aliam quamcumque alienacionem, que fieri posset, ante sentenciam dominorum servitorum iudicialiter fiendam defendit iure, et quia de inchoata eausa de iusticia, quam agunt et agere intendunt et conantur, juxta ipsorum litteras regales resilire non intendunt, set terminare, quando erunt práva propuštčna. Super quibus notificacione aut defensione petiverunt memoriam beneficiariorum.

Item a. d. MCCCCLI feria IIII die s. Egidii [f. zd7?| Sigismundus de Czrnoczie actor suprascriptus, veniens coram beneficiariis curie, notificavit, qualiter litteras dominorum regum regni, quas habent super bona et hereditates ville Nerestecz, racione quarum litterarum litem et causam pretextu bonorum predictorum inchoavit, ut supra, contra Johannem dictum Gezowecz de Rakowiez citatum predictum, unam videlicet et primam Johannis regis et duas Karoli imperatoris et quartam Wenceslai regis dedit Sigismundo de Jablona, amico suo, servandas ad fideles manus; qui mortuus est in Karlstein, ipso absente. Postea veniens, requirebat suas litteras pre- dictas reabere viceversa, et cum noluisset sibi restituere, petivit coram beneficiariis eurie^ habere memoriam, quicumque dictas litteras suas habet aut habuerit, quod non habet ipsas cum sua voluntate, set contra velle suum, a ti listové, ktož je kolivěk , aby žádné moci nejméli ani práva proti póvodovi svrchupsanému. Quas litteras cum ipsorum sigillis beneficiarii curie viderunt sanas et inviolatas, legerunt et manibus tractaverunt tune, quando causam Sigismundus, actor predictus, agere inchoavit, ut supra scriptum est. (?)

Item Sigismundus de Czrnoezie, actor supra nominatus, de novo citavit Mar- quardum? de Rakowiez et de Neresteze trina citacione. DESKY DVORSKÉ. 57


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile