EN | ES |

833

833


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

192 M. Clareti Exemplarius, CKVIII—CXXX.

Sumito mandatum, complens opus arte beatum: Nil valet audire, s1 non vis illud adire.

CXVIII. De asino.

Se fortem reputat brunellus aprumque salutat, 470 Quem despexit aper et eum non terruit asper. Non te fac magnum, ne det confusio dampnum, Nec risu ledas sapientem, sed cito cedas.

(CNIX.» De thauro.

Dum fugeret thaurus, it ad antrum, quo stctit hircus, Territus errorem fert plus metuendo leonem. 475 Audi maiorem, non impedias meliorem, Propter maiorem melior tibi prestat honorem.

«CXXN.» De scropha.

Scropha satum vastat, quam rusticus auribus orbat, Post illam mactat dominus sine cordeque dictat. Postponas vicia, que sunt tibi valde nociva: 480 Ter Deus indulget pravo: quarto Stige merget

CX XI. > De leone.

Es leo valde senex, quem thaurus cum pede sternens Cornibus excruciat, aper ac asinus nece dampnat. Per cunctos vicos serva.sapienter amicos: Quod petis infelix, hoc spernit reddere felix.

«CXXITI ; De cane.

485 Fur placando canem dat cum laqueo sibi panem,

Non tamen accepit, furem latrando repellit

Respice, quid detur, cur detur, quod tibi detur, Mox non suscipias, ne lesus munere fias,

CX XIII.» De catulo.

Dum catulus servit, asinus sibl mente protervit, 490 Se similando cani: fuit ordine lesus inani. Non cupias facere, quod non potes arte replere: Displicet hoc stolidus fore, quo placidus putat intus /


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile