Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
390 C. XIX. Listiny klášterů Sedleckého a Skalického
biliter comparauit, cum pleno ipsarum dominio, juribus et pertinenciis vniuersis, pro
consolacione et vberiori refeccione fratrum monasterii ad Graeciam sanctissime virginis
Marie in Skalicz, Cisterciensis ordinis Pragensis dyocesis, quod idem episcopus alias
de nostra voluntate et expresso consensu de nouo dinoscitur fundauisse; supplicans
nostre celsitudini humiliter et deuote, vt dictas villas in verum dominium, ius et
proprietatem eiusdem monasterii redigere, transferre et transfundere dignaremur.
Nos igitur diuine retribucionis intuitu et iam dicti Mindensis episcopi iustarum
precum ac fidelissimorum et utilium seruiciorum, que indefessa nobis diligencia ex-
hibere non desinit, interuentu suis desideriis, de innata nobis clemencia fauorabiliter
annuentes, predictas villas Massoged, Dubrawiez et Dolanky et earum quamlibet iam
dicto monasterio ac abbati et conuentui eius damus, conferimus, donamus, incorpo-
ramus, annectimus et vnimus, cum suis juribus, terminis, limitibus, dominio ct perti-
nenciis vniuersis.
Et licet eedem ville temporibus retroactis feudales seu vasallanie fueriut ct
iure feudali possesse, nos tamen ob graciam supradicti Mindeusis episcopi, principis
et consiliarii nostri dilecti, in eis omne ius feudale tollentes omnino, villas ipsas ab
omni iugo, onere et seruitute vasallatus seu feudi, quo clare memorie regibus Doemie
nostris progenitoribus tenebantur, seu hodie uel imposterum quocumque possent seu
viderentur nobis aut heredibus et successoribus nostris Boemie regibus, seu coram
capitaneis, camerariis, burgerauiis, justiciariis et quibuscumque officialibus regni nostri
Boemie quomodolibet obligari, ex certa nostra sciencia auctoritate regia Boemie in
totum absoluimus, eximimus et eciam libertamus, cum suis juribus, limitibus, termi-
nis et pertinenciis vniuersis, nichil in eis penitus proprietatis, scruitutis uel subicc-
cionis, vasallatus seu oneris cuicumque quomodolibet reseruando; decernentes et pre-
senti regio Boemie sanccientes edicto, vt monasterium, abbas et conuentus prefati iu
predictis villis et earum qualibet, nec non juribus, limitibus, terminis et pertinenciis
antedictis ipsarum et cuiuslibet earundem, in quibuscumque rebus consistant et qui-
buseumque valeant nominibus designari, omnibus et singulis priuilegiis, libertatibus,
graciis, emunitatibus et indultis, que et quas aliis prioribus dicti monasterii posses-
sionibus, bonis et villis dudum concessisse meminimus per litteras regias Boemie
graciosas, libere gaudeant et perpetuis temporibus pacifice perfruantur.
Nulli ergo omnino hominum liceat hane paginam nostre magestatis infringere
uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem contrarium attemptare presumpserit,
indignacionem nostram et penam centum marcarum auri puri tocies, quocies contra-
factum fuerit, eo ipso se nouerit irremissibiliter incursurum; premissis nichilominus
omnibus in suo robore perpetuo duraturis. Signum serenissimi principis et domini
domini Karoli (Quarti Romanorum imperatoris inuictissimi et gloriosissimi Boemie regis.
Testes huius rei sunt: venerabiles Arnestus sancte Pragensis ecclesie archi-