EN | ES |

Text view

82


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

220

Princeps serenissime, domine gratiose! Cum justitia iniquitatis astricta sit habenula, et in regno Bohemie mulla perpetrantur illicita, ita quod per vagas pelitiones et sophitsicas, ecclesie spoliantur beneficiis, vidue et orphani hereditatibus, regnum regimine deficit, imperium cassalur dietenus; per quod unde (sic) regno et provincie magnum posset dedecus exoriri: Serenitatem tuam petimus, ut. dominum nostrum gratiosum, quatenus velis regno portas aperire justitie et inconvenienter ablata in loca sua redigere, ut possessor proprius gaudeat possidere propria ; nam regnum consuevit exercere antiquitus, ut singularis vulgus lamentabili desinat a cla- more; quod erga Serenitatem tuam regiam fideliter promereri volumus, ut nostrum dominum gra- tiosum. Rex vero non timens, sibi ab eis aliquod imminere incommodum, animo furibundo atrocitatis ostendens faciem, qua amovere voluit dominorum constantiam, omnia bene rexisse se asseruit, æstimans sibi ut prius processum inviolabilem observare. Baronum vero consortium, insta- bilitatem suam nequiens pertransire diutius, ipsum accesserunt velocius, et sibi hzc verba protinus protulerunt: Rex, domine gratiose! Cum clamor pauperum quolidianis nostris insonat auriculis et de singulis terre inculpamur inconvenientiis, et vehementiam tuam slabilire votivis rogatibus et convenientiis non possumus, ut justitia propter commune pro- vinciale bonum liberum aditum valeat obtinere: quapropter nobiscum sedem majestatis aggre- dere, cum pro tribunali sederis, ut unicuique prout decet reddas justitiam. Nam ibi tecum bonüm et malum pati decrevimus sine fraude. Cum vero sermones (hos) amatores regis percepissent el complices, obliti beneficiorum omnium ipsis ilatorum multotiens, non per valvas nec porlas, sed retro per muros pelierunt exitus. Si in iis strenua viguisset ani- mositas, nullo modo hoc nefarium perpetrassent et dedecus; sed singulis est notorium, quod muscatum nunquam ex stercore poterit procreari. Domini vero cumulato exercitu ipsum super castrum Pragense duxerunl citius, secumque ibidem permanserunt. Cum vero singulare vulgus in civitatibus Pragensibus arrestationem et adductionem suam percepissel veridice, diversa struclura se muniens, castrum circumvallare volebat et dominos; perpendens tamen minime, quod iniquitatis malitia mullotiens dominum proprium perculit et confundit. Mandatum vero: regium ad civilates devenit breviter, quod illustris Jodocus, marchio Moravia, de consensu suo voluntario et dominorum, in regni et terre capitaneum electus exisleret. Mox civitatibus treuge sunt imposite, ex consensu et jussu regio; etl sic stalim est commune provinciale judicium primo in aula, postea in civitatibus proclamatum, illustris vero Wen- ceslaus Romanorum et Bohemis rex, seremissimum marchionem Jodocum Moravie Joco el auctorilate et nomine suo judicem substituit; qui cum aliis regni baronibus divitem cum paupere, senem cum juvene, orphanum cum vidua judicabant clementius, virus scorpionis tamen, quod sub columbina latebat effigie, pretendebant minime, totum aurum aestimantes quod claruit, omnibus verbis habebant fiduciam, quibus mullifarie sunt decepti. Rex vero illu- strissimus serenissimo domino domino Johanni Brandenburgensi marchioni ducique Gerlicensi secretum suum occulte destinavit per nuntium, ipsum totius regni thesauri thesaurarium constitui, sibique mandavit celeriter, ut thesauros nolit censeri modum per aliquem, sed fideliatem, quam frater necessitatis in arliculo ostendere fratri cogitur, et gentium congregare mullitudinem, qua ipsum a detentione liberum possit reddere et solutum. Serenissimus vero

zd


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile