EN | ES |

82

82


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

11

laudem beate virginis Marie et laudabilis confessoris Procopii cottidie temporibus perpetuis tenendam et decantandam zelo salulis animarum ipsorum et omnium fidelium pie defunctorum conanlur et intendunt dicare et restaurare. Nos quoque Jarosslaus prescriplus racione mutui prenominali, ut prelihata matura missa ipsorum habeat effeclum nec paciatur detrimentum, in et supra tota villa noslra hereditaria Lybochow diclis civibus et plebano presentibus el futuris ipsorum successoribus novem sexagenas grossorum redditus et annui census indicamus assignamus et ostendimus, indicavimus assignavimus et condescendimus per ipsos seu plebanum a judice noslro dicle ville Lybochow singulis annis et terminis festi sancti Georii dimidium censum et fesli sancli Michaelis residuum, occasionibus ac impedimenlis quibuslibet semotis, in prompto tollendum et percipiendum. Si vero, quod .absit, quomodolibet dictus census terminorum quorumcunque ipsis relineretur in solvendo, ex consequenti post lapsum qualuor- decim dierum conlinuorum census retenli et non soluti plenam potestatis auctoritatem ipsis damus et habent in hiis scriptis, judicem et homines nostros dicte ville Lybochow auctoritate propria seu de adiulorio cuiusvis hominis impignorandi occupandi et arestandi usque ad plenam salisfaccionem census relenli et omnium dampnorum exinde contractorum. Est insuper adieclum, quod si nos Jarosslaus prefatus, nostri heredes seu successores a data presencium infra triennium conlinuum ila validum et bonum censum in cerlis el. perpetuis hereditatibus, videlicet novem sexagenas annui census loco jam census indicali in terra Moravie ipsis prescriptis viris ad dictam missam emere et comparare possemus eciam de voluntate et consilio eorum et ipsis tabulis terre appropriaremus, quod villa nostra prescripta Lybochow cum censibus et fruclibus ipisus sit soluta et libere ad nos revertatur, et ipsi hoc sine repugnancia grate recipere debebunt nec quidquam contradicere possint, sed in omnem eventum superius dominium et luicio diclorum censuum in polestate nostra nostrorum heredum et successorum perpetuis temporibus manere debebit et ipsi nudum et planum censum jam expressum sine impedimentis quibuslibet recipere et tollere debebunt. In casu vero, si alium censum, ul preferlur, non emeremus infra tempus prescriptum, extunc stalim predictas novem sexagenas annui census in dicta villa nostra Lybochow et in cerlis et bene locatis laneis et hominibus, dominium ettuicionem nobis reservanles, quamprimum tabule terre patefierent, ipsis malutine misse et ipsis viris prescriptis, qui sunt vel pro tempore fuerint, indicare ostendere et appropriare perpetue tenebimur et debemus. Nos vero Jarosslaus sepefatus actor et debilor principalis et nos Johannes fratres germani de Mezerziecz cum nostris heredibus, Henricus de Lypa senior, supremus regni Bohemie marschalcus et Bohussius de Eywancz compromissores ad omnia suprascripla compromillimus ommes in solidum bona nostra fide, universa et singula prelibata inviolabiliter tenere conservare et adimplere diclumque remedium numquam diminuere nec impedire, sed fideliter augere et promovere maioribus eciam defensoris perpetuis futuris temporibus tueri nec umquam contra premissa aliquod impedimenli attemptare nec millere impediri. Harum quibus sigillis nostris presentes muni- vimus testimonio literarum. Datum anno domini millesimo trecenlesimo nonagesimo primo, die translacionis sancli marliris Wencesslai.

(Orig. Perg. mit 4 h, verletzten Sig in der Bolek'schen Slg. n. 10409 im L. Archive.) 9*


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile