82
82
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
73
87.
Markgraf Jodok bestätiget der Stadt Iglau alle Privilegien, und declarirt einige Bestim-
mungen des Strafrechtes. Dt. Brünn, 31. Mai 1392.
Nos Jodocus dei gracia marchio et dominus Moravie notumfacimus tenore presencium
universis. Quod cum subditorum nostrorum suffregiis ex attribute nobis divinitus benignitatis
clemencia intendere teneamur, precipue tamen ad illos propiciacionis nostre oculos dirigimus,
quos pre aliis in lemporalibus cernimus forcius et utilius laborare. Ideo civibus et incolis
nostris subditis in Iglavia, qui se aput nos fide et obediencia probos el idoneos multiplici
exercicio probaverunt, omnia privilegia, literas seu gracias, que eL quas ab illustribus
principibus regibus Boemie et marchionibus Moravie nostris pie recordacionis progenitoribus
obtinere super eiusdem nostre civitatis juribus. et conslitucionibus dinoscuntur, in cunclis et
singulis suis articulis, clausulis, punctis et capitulis, prout in dictis literis et privilegiis origi-
nalibus de verbo ad verbum inveniuntur expr^ssa, animo deliberato, voluntate libera ac de
certa nostra sciencia ratificamus, approbamus, laudamus et virlute presencium per nostre
deliberacionis edictum tenenda perpeluo confirmamus. Et ut quorundam capitulorum, quorum
quedam particula in prefatis privilegiis implicite reperitur expressa et quedam non est posita,
plenior noticia habeatur, presenti nostro privilegio explicite inseri decrevimus, ut dictus nostre
civitatis populus jura sua peramplius sub ambiguo non teneret, graciose eisdem concessimus
et exnunc prout extuno graciosius concedimus el favemus, ut in eventum ubi quis fur vel
incendiarius mortis supplicio puniretur, quod de bonis ipsius mobilibus et immobilibus taliter
disponatur, ut, ante omnia uxor eius dotem suam recipiat et in partes duas residuum dividatur,
cuius medietas ad civitatem deveniet et altera medietas ad eius heredes, et si heredes non
relinqueret, sallem ad proximiores amicos debebit derivari. Si autem morte puniendus
guocumgue casu evaserit, tunc bona sua solummodo de eis dote uxoris deducta, guecumgue
fuerint mobilia et immobilia ad civitatem deveniant integraliter et ex toto, quoniam nolumus,
quod se aliquis ex parte nostri de talibus intromittat. Ubi autem aliquem pro quocumque
excessu criminali vel honesto mutilacione membrorum vel alia pena corporis puniri contingeret,
tunc bona sua sibi, uxori et heredibus suis debent fleri semper salva. Insuper quidquid
jurati et. cives civitatis nostre jamdicle seu montanorum pro bono communi in forma juris
seu pro jure in libris suis constituerint seu ordinaverint, quod ab omnibus absque contra-
diccione qualibet inviolabiliter observetur. Eciam volumus et expresse ad hoc consentimus,
ut delinquencium emende omnes et singule, in quibus patratores malorum puniri iuslicia
debebuntur, prorsus ad judicem et juratos iuxta eorum anliqua privilegia et non ad
nostram cameram debeant derivari, nisi ad nostri audienciam appellatum fuerit; nam
in casu huiusmodi penas seu emendas, que taliter coram nostro officiali evenerint,
que ex presidencia seu appellacione nostri officialis non debebuntur augeri, pro nobis observari
decernimus, quemadmodum hoc idem a retroactis temporibus est hactenus observatum.
Ultümo denique statuimus, ut in causis, quas coram judice contigerit venlilari, actor el reus
sive litigantes aut eorum procuratores seu proloqutores suas intenciones verbis planis,
10
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile