EN | ES |

82

82


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

71

bilium virorum dominorum . . decani et capituli ecclesie Olomucensis nobis presentatas cum debita reverencia recepimus in hec verba. Prima videlicet domini Urbani: ,Urbanus etc. Datum Janue Idibus Novembris pontificatus nostri anno nono (vid. B. XI. n. 406). Item secundam scilicet Bonifacii pape noni: ,Bonifacius etc. Datum Rome apud sanctum Petrum V Idus Novembris pontificatus nostri anno primo.* (Vid. B. XI. n. 575.) Tenores vero statutorum et ordinacionum privilegiorum fuerunt et erant tales: ,Bruno dei gracia episcopus Olomucensis etc. Datum in Cremsir idibus Decembris MCC=* LXVII".* (Vid. vol. III. n. 406.) Tenor alius litere est talis: ,Nos Johannes dei gracia Olomucensis episcopus etc. Datum in Olomucz MCCCVI? septimo kalendas Martii (Vid. tom. V. n. 189). Post huiusmodi itaque literarum apostolicarum et privilegiorum, statutorum et ordinacionum predictorum presentacionem et recepcionem pro parte dictorum dominorum . . decani et capituli ecclesie Olomucensis fuit nobis humiliter supplicatum, ut iuxta et secundum traditam a sede apostolica nobis formam supradictam ipsas apostolicas literas exequi ac ordinaciones, statuta el privilegia suprascripta confirmare dignaremur. Nos vero Donaldus abbas et executor prefatus volentes execucioni apostolicorum mandatorum semper cum exacía diligencia inten- dere, ut tenemur, ordinaciones, statuta et privilegia suprascripta in omnibus punctis et clau- sulis, sentenciis, tenoribus et formis, prout superius expressa sunt, dicta apostolica auctoritate et potestate nobis tradita robore perpetui muniminis in dei nomine approbamus et confir- mamus ac approbata et confirmata perpetue servanda et duratura presentis apostolici scripti patrocinio communimus. In quorum omnium et singulorum evidens testimonium hanc nostram confirmacionis literam per discretum virum Andream notarium publicum | infrascriptum nostrumque scribam scribi et publicari mandavimus ac nostri sigilli appensione fecimus roborari. Acta sunt hec Wyenne in nostro monasterio in sluba nostra superiori sub anno domini millesimo trecentesimo nonagesimo secundo, indiccione quinta decima, die vero vigesima prima mensis Maii, hora quasi terciarum, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Bonifacii divina providencia pape noni anno tercio. Presentibus honorabilibus viris et dominis Conrado de Augusta licenciato in decretis, Philippo de Briinna baccalario in decretis et Gebehardo de Saxonia arcium magistro et aliis quam pluribus fide dignis testibus ad premissa vocatis pariter et rogalis. Et ego Andreas Martini de Prachaticz . . . . publicus . . . . notarius etc.

(Orig. Perg. h. Sig. im Olm. Cap. Archive.)

86.

Bischof Nikolaus con Olmüts bestätigt die Statuten des Brünner Collegiatcapitels bezüglich der Obedienzen. Dt. Mirau 24. Mai 1392.

In nomine domini. Nos Nicolaus dei et apostolice sedis gracia episcopus Olomucensis ecclesie honorabilibus dominis Dietelvino preposito et capitulo ecclesie montis saneli Petri in Bruna Olomucensis nostre diocesis salutem et sinceram in domino caritatem. Justa votorum


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile