82
82
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
59
memorato; pula primam missam qualibet quinta feria de corpore Chrisli iadiescente; secundam
quolibet sabbatho die de beata virgine similiter indiescente cantando; terciam vero missam
defunctorum pro predictarum animarum salute, specialem memoriam earum faciens in eadem ;
et quartam, que sibi placuerit aliis diebus, quibus videbitur expedire, scolasticis ad scolas
unum grossum ipsorum pro laboribus qualibet septimana in perpetuum tribuendo. Et nichilo-
minus prefatus Andreas in festis Christi et genitricis sue, ac aliis majoribus festivitatibus
vesperis, matutinis, missis et. processioni debet superpelicio indutus presens esse. Debet. eciam
prefatus allarista cum plebano ibidem in Slewings expensas habere, pro quibusquidem expensis
quatuor sexagenas grossorum ipsi plebano singulis annis tenetur expedire, necnon de piscinulis
predictorum bonorum sibi quoad usufructus condescendere, debilam eciam sibi reverenciam et
obedienciam oslensurus. Insuper nos Henricus prenominatus non obstante iam dicta nostra ordi-
nacione taliter decrevimus omnino habere volentes, quum sepediclus Andreas allaristas ublatus
fuerit abhac luce, ex tunc protinus de pretaclis bonis et universis eorum perlinenciis plebanus
ecclesie prescripte, qui pro tempore fuerit, se debet potenter intromittere eaque cum pleno
dominio ut premittitur, exclusis gubernacione el emendis superius expressis, libere tenere
et imperpetuum possidere pacifice et quiete; talibus eciam expressis condicionibus, quod
quilibet plebanus ipsius ecclesie in Slewings exclusis ommibus vicariis et capellanis circa
dictam ecclesiam hucusque tentis et habitis, tenebitur et tenetur habere et perpetuis tempo-
ribus in suis expensis fovere unum idoneum presbyterum specialem ejusdem altaris allaristam,
cui quatuor sexagenas grossorum nomine precii dabit et tribuet annualim, qui quidem
altarista ad omnia premissa peragenda et exequenda indesinenter et sine quavis negligencia
sit adstrictus. In casu vero, si quispiam plebanorum, qui pro tempore fuerit, quocienscunque
unum presbiterum specialem modo premisso ad prefatum altare non teneret, ex tunc nos
aut heredes et successores nostri vel nostri nomine cives civitatis nostre in Slewings
predicte, qui pro tempore fuerint, ipsum monere debent, ut infra unum mensem de presbitero
idoneo ipsi altari provideat, ut prefertur. KElapso autem mense predicto a die monicionis
continue computando, et si prefatus plebanus hujusmodi monicionem non adverleret, sed
negligenter pertransiret animo non curanti, ex tune nos, heredes et successores nostri mox
possumus aut nostri nomine cives civitatis nostre predicte possunt et debent de pretactis
bonis se potenter intromiltere sepedicto altari de presbitero providentes idoneo, qui ipsum
altare, ut premissum est, debite regat et omnia bona prenominata ad tempora vite sue libere
teneat et cum pleno dominio possideat sub eisdem condicionibus et clausulis, prout per
omnia sepefatus Andreas, primus ipsius altaris capellanus, possedit et tenuit, contradiccione
plebani, qui pro tempore fuerit, penitus non obslanie. Post morlem vero altariste sic elecli
et deinceps imperpeluum quociens opportunum fuerit, nos, heredes et successores nostri
altari pretacto de presbitero idoneo aliquo modo premissorum tenebimur providere. Demum
nos Henricus de Nouadomo dotator principalis promittimus fide sincera cum heredibus et
successoribus nostris universis sepefata bona allaris memorati a quolibet homine ipsa impetente
seu quovis modo impetere volente disbrigare, protegere et omnimodo liberlare, ac eciam
predictum — Andream altaristam necnon eo descendente plebanum de Slewings prefatum et
8*
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile