EN | ES |

Text view

82


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

31

octo dies festi praedicti omni anno incipiat et post oclo dies ejusdem festi eliam finiatur,

sic quod omnes et singuli mercatores operatores institores negotiatores et rerum suarum authores, cujuscunque status conditionis eminentiae vel dignitatis existant, possint libere praedictum forum annuale intrare visitare, res suas, cujuscunque generis vel speciei fuerint, vendere vel ab aliis etiam comparare; ita tamen, quod eaedem nundinae vel forum annuale per dies quatuordecim, sicut praemisimus, omni anno eodem tempore durare tenebitur et debebit. "Volumus tamen, quod per hoc forum seu nundinas juribus aut teloniis nostris in nullo praejudicium debeat generari. Praesentium sub nostro appenso sigillo testimonio literarum. Datum Brunae anno domini millesimo trecentesimo nonagesimo primo, feria secunda proxima ante festum sancti Laurentii.

(Vidimierte Abschrift in der Boć. Sammlung Nr. 10848 im miihr. Landes-Archive.)

40.

Martin von Drahonin verbürgt sich dem Olmütser Bischofe Nikolaus für die rebellischen Vasallen Vichek von Komarowits und Wenzel von. Voderad. Di. Mirau 10. August 1391.

Ego Martinus de Drahonyn recognosco tenore presencium universis ad quos presentes pervenerint. Quod. animo deliberato bona voluntate promisi et bona fide presentibus promitto reverendo in Christo patri ac domino domino Nicolao episcopo Olomucensi nec non ad fideles manus ipsius dominis Marquardo de Wolfsberg, Jodoco eius filio, marscallo, capitaneo in Heukewald, Bernhardo Hecht de Schuczendorff, Gerhardo de Meraw, Cunczoni de Smola, Hensliconi de Cowalowicz capitaneo in Schauenburg, Bernhardo Burggravio in Meraw, ac advocato iuratis et scabinis in Muglicz pro Wichkone de Krzesmusch, alias de Comarowicz et Wenceslao de Woydhard, alias de Brosan, caplivatis et delentis pro eo, quod se posuerant adversus deum et iusticiam execucionis sentencie, quam vasalli episcopatus Olomucensis in judicio curie Chremsirensis pro iusticia invenerunt: quod debeo, teneor et volo et me presen- tibus submitto ipsum Wenceslaum die dominico proximo post instans festum assumpcionis beate Marie virginis gloriose, et dictum Wichkonem in die et festo nalivitatis beate Marie virginis proxime venturo, dicto domino episcopo, vel cui commiserit, in civitate Muglicz vel in castro Meraw statuere et presentare ordine et modo sicut fuerunt, quando detenti fuerant. Quod presentibus sub observacione honoris et puritate fidei bona fide promitto facere et adimplere. Et si non facerem illa vel unum illorum, quod deus avertat, extunc debeo, volo et promitto me ipsum statuere dicto domino Nicolao episcopo vel cui commiserit in castro Meraw in captivitatem loco illorum Wenceslai et Wichkonis antedictorum ordine et modo, sicut ipsi ligali et astricti fuerunt. In quorum testimonium evidens meum sigillum ex certa consciencia mea necnon ad peticionem meam mobilis viri domini Jeskonis de Sternberg alias de Luckaw et Beneschi fratris mei sigilla presentibus sunt appensa. Actum et datum in castro Meraw anno domini M?CCC? nonagesimo primo, ipso die sancti Laurencii martyris gloriosi.

(Aus dem Lehensquatern II. f. 79 im fürsterzb. Archive jn Kremsier.)


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile