EN | ES |

82

82


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

294

raducat generaliter, nequaquam tamen sue catholice religionis derogat fastigio, ut specialius caris specialium opitulancium stipendia largiatur dum enim pro condicione et posse bona nostra a domino collata in domino alteruter dividimus, non que nostra sed que Jesu Christi sunt, agentes in caritatis vinculo mentes intimas adiuvamus ; fitque sic, ut quod quasi dividuum et singulare haberi videtur in singulis, hac dileccionis unitate proficiat universis qua propter in Christo Jhesu domino nostro sicut nostras preces libenter suscipitis in Christo, ita et nos vestris inclinati devolis dudum nobis porrectis precibus, vota nostra in hiis scriptis reddimus dileccioni vestre, que sicut bene recolitis distinxerunt labia nostra. Volentes igitur in Christo in ommi tempore sine intermissione et specialiter in diebus solempnibus et ceteris nostre conslitucionis certis temporibus et regis nostri Jhesu Christi sanctis sacrificiis, que offerimus, veslri devote esse memores, sicut decet meminisse fratrum, talem in Chrislo vobiscum fraternitatem et amiciciam specialem ex certo communis contractus decreto constituimus et firmamus, quod ab hoc presentis dati anno domini et deinceps annis singulis uno certo constituto die solempne anniversarium pro vestre domus singulis fratribus et caris vestris cum novem leccionum vigiliis et cantata missa defunctorum semel dunlaxat in anno tam humiliter quam constanter per nos et posteros nostros in perpetuum observemus. In qua missa et vigiliis dicta prima collecta anniversarii pro fratribus cetere addentur, quas de voto suggesserit; cumque cuiuscunque veslrum presencium et futurorum recens obitus, quem semper beatum desideramus fleri, nostre innotueril congregacioni, illico ad tale obliga- buntur beneficium, ut scilicet novem leccionum vigiliis diclis et missa solempniter solito more decantata cum tractu de profundis unusquisque sacerdotum tenebitur in privato pro tali defuncto duas missas legere, et non sacerdos frater tenebitur duas quinquagenas psal- morum pro gloria patri requiem concludendo; conversus autem sive laicus frater tenebitur dicere centum et quinquaginta dominicas oraciones cum totidem Ave Maria. Volentes id ipsum in anledicta domo nostra adiutorio domini nostri Jhesu Christi in perpetuum observare a vestra fraternitate sperantes idipsum et postulantes. Ceterum orate pro nobis; oramus siquidem et nos et desideramus in domino, ut caritas vestra magis ac magis habundet in domino et in omni sensu ut probetur perhibente apostolo pociora et sitis sinceres et sine offensa in diem Christi repleti fructu iusticie per Jhesum Christum in laudem et gloriam dei: Amen. Scriptum anno domiui millesimo trecentesimo nonagesimo sexto, proxima feria sexta post ascensionem domini, sub nostri necnon conventualis sigilli appressione in eternam memoriam premissorum.

(Auf der Plicatur: Anniversarium vestrum signavimus in kalendario nostro in sillaba men eisiojani, videlicet tercio die ante purificacionem beatissime Virginis. Scripta manu Petri. Orig. Perg. mit 2 anhang. Sig. wovon nur das 2, vorhanden ist, im m. Landes-Archiv, Art. Olmützer Aug. lit. D. n. 7.)


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile