EN | ES |

82

82


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

258

nichilominus tamen desiderantes domino populum reddere acceptabilem et bonorum operum sectalorem, fideles ipsos ad complacendum sibi quasi quibusdam allectivis muneribus, indul- genciis scilicet et remissionis, invitamus, ut exinde divine gracie reddantur apciores. Cupientes igitur, ut ecclesia monasterii in Pustmir ordinis sancti Benedicti Olomucensis diocesis con- gruis honoribus frequentetur et eciam conservetur et ut christifideles eo libencius causa devocionis confluant ad eandem ecclesiam et ad conversacionem huiusmodi prorupcius manus porrigant adiutrices, quo ex hoc ibidem dono celestis gracie uberius conspexerint se refectos, de omnipotentis dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi omnibus vere penitentibus et confessis, qui in die dedicacionis ipsius ecclesie dictam ecclesiam devote visitaverint annuatim et ad conservacionem huiusmodi manus adiutrices porrexerint, ut prefertur, duos annos etl totidem quadragenas de iniunctis eis penitenciis misericorditer relaxamus. Volumus autem, quod si alias dictam ecclesiam visitantibus vel ad conservacionem ipsius manus adiutrices porrigentibus aut alias inibi pias elemosinas erogantibus seu alias aliqua. alia. indulgencia inperpetuum vel ad certum tempus nondum elapsum duratura per nos concessa fuerit, presentes litere nullius existant valoris vel

momenti. Datum Rome apud sanctum Petrum. XVIII. kalendas Septembris, pontificatus nostri

anno: sexto.

(Orig. Perg. an gelben u. rothen Fäden h. Bleibulle im fiirsterzb. Archive in Kremsier.)

214.

Slavek von Proseč verkauft das Dorf Obran bei Brünn den Karthäusern in Königsfeld. Dt. 24. August 1395. s. l.

Ego Slawko dictus Nyemecz de Prossyeczye ad universorum tam presencium quam futurorum noticiam cupio pervenire. Quod bona maturaque deliberacione sanoque amicorum ac consanquineorum communicato consilio villam meam Obirzany prope Brunam cum omnibus et singulis suis bonis ac perlinenciis, duabus videlicet allodialibus curiis incolis vineis, agris culis et non cultis, pratis pascuis montibus collibus silvis rubetis nemoribus paludibus aquis et fluminibus piscacionibus venacionibus et aucupacionibus viis et gadibus ac universis, que a diutino tempore ad eandem villam spectare dinoscuntur, quibuscunque censeantur nominibus, omni eo jure ac dominio, prout ego eandem villam a meis predecessoribus comparando hucusque tenui ac possedi, nichil omnino proprietatis ac dominii michi et heredibus meis in posterum reservando, excepto solum quadraginta grossorum censu, quem plebanus ecclesie ibidem in> Obirzany a longis et retroactis temporibus annuatim consuevit ville dominio censuare, justo ac vero vendicionis titulo rite et realiter vendidi et presentibus vendo religiosis viris priori et conventui monasterii campi regalis prope Brunam, Karthusiensis ordinis, Olomucensis diocesis et eorum successoribus universis pro centum et nonaginta sexagenis grossorum pragensium, de quibus ab eisdem fratribus quinquaginta marcas grossorum eorundem percepisse me paralis in pecuniis recognosco. Residuum vero pecunie prefate


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile