EN | ES |

812

812


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

MU

Č. 58. 1413, Mart.—Apr. 23. 163

Venerabilis domine rector, pater et magister reverende!

Scisma populi non credo quod possit sopiri, quia propheciam Christi oportet impleri, qui non venit ,mittere pacem, sed gladium,' quo sepa- ret patrem a filio et matrem a filia etc. Et prophecia Pauli dicit, quod non consumabitur filius iniquitatis, donec venerit scissio. De infamia regis et regni, si rex erit bonus et regnicole saltim quidam dum erunt boni, quid nobis, cum Christus per maximam viavit infamiam * cum suis electis, quibus dixit?: , Absque synagogis facient vos et morte afficient ex vobis, credentes se obsequium prestare deo^; ,et? eritis odio omni- bus hominibus propter nomen meum. Trademini a parentibus et cogna- tis^. Quod est plus, quam pati a Stanislao vel Palecz. De victoria autem mea nichil ad famam seculi, quia scio, quod vincit, qui occiditur.

Materiam autem discordie scitis: Prima est condempnacio articulo- rum; secunda, ut audistis, indulgenciarum spoliacio. Et iam superad- dita est tercia in consilio Phariseorum?: primo in isto puncto, quod ego cum predicantibus simus clerus pestiferus, errans circa sacramenta; 2? in isto heretico dicto: Non possunt inveniri vel dari super terram alii tales suecessores, quam papa, existens capud, et collegium cardinalium, existens corpus ecclesie Romane"; 3? in isto puncto consilii: Papa est capud, corpus vero collegium cardinalium, existentes manifesti veri suc- cessores principis apostolorum"; 4? in isto puncto: Sedi apostolice, id est pape cum cardinalibus; Romane ecclesie et prelatis est obediendum in omnibus quibuscumque, ubi non prohibetur purum bonum, vel pre- cipitur purum malum." Unde de gracia dei spero, quod numquam tam malos errores seminavi nec seminabo. Quid enim potest amplius extolli Antichristus super omne, quod dicitur deus," id est super deitatem et humanitatem Christi, quam dicere, quod non potest deus dare alios suc- cessores sue ecclesie, quam est papa cum cardinalibus? Si posuissent, quod non potest deus dare alios peiores successores sue ecclesie, quam est papa cum cardinalibus, haberent maiorem evidenciam dicti. Estimo ergo, quod per eorum invenciones deus occasionaliter revelat nobis Anti- christum cum suis discipulis; qui dabit nobis scienciam et spiritum for- titudinis ad inpugnandum huiusmodi seductores etc.

V U červený nadpis: ,Scriptum M. Jo H M? Cr. pro tune rectore*.

av U řádek nedopsán a další položeno na nový řádek, patrně proto, že slova: id est papa cum cardinalibus do citovaného mista vložena; v. pozn. 12.

! Mat. 10, 34 n. ? Srvn. 2 Thes. 2, 3: nisi venerit discessio primum et revelatus fuerit homo peccali, filius perdicionis. ? Joh. 16, 2; citdt neni zcela presny. * Luc. 21, 16—17. * Srvn. Ps. 50, 6 (Rom. 3, 4) : vincas, cum iudicaris. % Mínčno asi od- souzení článků Wyclifových na radnici dne 16. července 1412. " Hlásání odpustků r. 1412. Dobré zdání fakulty theol. k synodě 6. února 1413, v. Palacký, Docum. 475—480. "Tamtéz 2/6. © Tamtéž 476. " Tamtéž 475. "* Tamtéž str. 478, na slova id est pape cum cardinalibus, kteráž arci v duchu citátu sem na vysvětlení vložena. W Srvn. 2. Thes. 2, 4: qui adversatur et extollitur supra omne, quod dicitur deus.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile