Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
150 C. 49*. 1412, November (?)
tunt," simulque et spiritualem, cum aliis velint nocere, sibi ipsis maxime
obsunt.
Accidit * igitur illis sicuti Iudeorum sacerdotibus et pontificibus, quod
ea, que conabantur retinere, amiserunt, et quod fugere volebant, in id
inciderunt, putantes se veritatem, que semper vincit, posse vincere et
eam opprimere, cum hec sit ipsius proprietas et natura, ut, quo magis
obscuratur, eo magis illucescit, et quo magis deprimitur, eo magis elevatur.
Pontifices, sacerdotes, scribe et Pharisei, Herodes et Pilatus ceteri-
que Jerosolimitani veritatem condempnaverunt et morti tradiderunt et
sepelierunt, illa vero resurgens, vicit omnes, loco sui dedit alios duo-
decim predicatores.
Et hec eadem veritas pro uno Ansere infirmo et debili multos fal-
cones et aquilas, que acie oculorum alias aves superant, Pragam misit? ;
he alte gracia dei volitant, et Christo Jesu alias aves rapiunt, qui illos
corroborabit et omnes fideles suos confirmabit. Nam dicit?: „Vobiscum
sum omnibus diebus usque ad consummacionem seculi. Si igitur ille
verus deus est nobiscum, defensor potentissimus et rectissimus, quis
contra nos in milicia! sua poterit consistere? Quis metus ab illo nos
separabit, aut que mors separabit? Quid amittemus, si causa illius opes,
amicos, honores mundi et vitam miseram amiserimus? Certe dum* mi-
seria hac liberabimur, centuplo splendidiores opes, amicos cariores et
gaudium perfeccius recepturi, mors his rebus nos non privabit. Nam qui
pro Christo moritur, ille vincit et omni miseria liberatur gaudiumque
eternum percipit, ad quod nos omnes salvator Jesus Christus perducere
dignetur.
Hane epistolam, fratres carissimi et sorores dilecte, ideo scripsi, ut
sitis in agnita veritate constantes, nec citaciones ullas metuatis, aut mi-
nus quam antea ob crudeles eorum minas verbum dei audiatis. „Nam
fidelis deus est," qui vos confirmabit et custodiet a malo*.
Denique obsecro vos, carissimi, orate pro illis, qui veritatem dei cum
gracia annunciant, et pro me quoque orate, ut et ego contra maliciam
Antichristi scribam copiosius et predicem, utque me deus in acie, cum
id maxima necessitas exiget, constituat, quo illius veritatem tuear.
* Nam hoc scitote, quod non subterfugio, quominus pro veritate dei
hoc miserum corpus periculo aut morti exponam, cum sciam vobis" nihil
deesse in verbo dei, imo magis in dies propagari veritatem ewangelii.
Verum cupio propter eos vivere, qui violenciam paciuntur et indigent
+ V Op in marg.: ,Prophecia de pernicie cleri ad exemplum sacerdotum
Judaicorum'.
fmalicia Op; opravil Palackyj. — E demum Op. — "nobis Op.
2% Myšlenka běžná u Matěje z Janova. — " Mohla by snad byti nardżka na Dráž-
danské mistry, o nichž srvn. Sedlák, Hlídka 1914, zvl. ot. — *° Ма! 28, 20. — 7^2,
Thess. 3, 3.
*97 Op