Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
* 75' Vib
Č. 13. 1408 ex. 43
eo missis. Et infra subditur': ,Subditi estote" in omni timore dominis,
non tantum bonis et modestis, sed eciam discolis^. Ecce precipit Christi
apostolus omni creature humane et prepositis obedire discolis, sed propter
deum, non in discolis, sed mandatis licitis, sonantibus in laudem omni-
potentis dei, servi ut obediant dominis suis et prelatis. Quicquid ergo
Romanus pontifex Gregorius duodecimus vel sancta mater ecclesia ymmo
paternitas vestra licite mandaverit, volo humiliter obedire.
Contencionem autem pro maioritate laudis nequeo imponere, quia illam
salvator prohibuit? discipulis Luce XII, nec domino apostolico adherere
in hoc, quod iuramentum factum et toti quasi christianitati manifestum
non teneat?, quia ut sic forem contrarius Christo, qui dicit Mat. V°: ,Sit'?
sermo vester est, est, non, non,^ et qui dicit per prophetam": ,Vovete
et reddite domino deo vestro*. Et sic quoad ista duo, scilicet ad con-
tencionem pape et antipape et non tencionem iuramenti, sum neutralis.
Non sicut grossi accipiunt, qui non sciunt, quomodo iste terminus, ,ne-
utralis^ est relativum, sicut eius simplex, a quo compouitur, requirens
substancie adiacenciam. Unde non est intelligibile, cum dicitur: „iste est
neutralis*, si non addatur: ad illa duo, et determinetur, in quo est ne-
utralis, quoad auxilium in contencione.! Et ulterius non sequitur, quod
ille tercius sit neutralis, quod neutri illorum velit obedire, ut exempli
gracia, si Petri?^ mater contendit cum patre, Petrus ut filius fidelis ne-
utralis debet esse in. auxilio in contencione ad patrem et matrem, et
tamen patri quam matri obedire debet in licitis. Unde Petrus non debet
esse neutralis quoad obedienciam, sed neutralis quoad auxilium conten-
cionis, quia debet secundum posse contencionem huiusmodi impedire, ut
tam pater quam mater apprehensa pace, tucius amorose convenientes,
generent Petro fratres.
Ceterum, pater karissime simulque reverendissime, michi impingunt
mei inimici convicia, sicut consveverunt longo tempore, de quibus longum
foret scribere, sed nunc ad tantum sufficiat, quod si vestra paternitas
in me eulpam invenerit, volo pene humiliter subiacere. Rogo tamen hu-
militer propter deum, ne paternitas vestra omnibus fidem adhibeat et
michi predicacionis suspendat *officium, quia percepit literale testimo-
nium," quod ab obediencia Romani pontificis Gregorii XII non discessi,
ymo die dominico proxime preterito" publice in ambone predicavi, quod
non recessi a papa domino Gregorio, sed sancte Romane ecclesie et ipsi
domino in omnibus volo licitis obedire. Unde si hoc vestra cognovisset
paternitas, forsitan non me in suis literis primum inobedientem posuisset
bEstoto Vib. — ©substanciam adiacenciam Vib. — “intencione Vib. — *v Vib opra-
veno iri marg.; v textu jest: patri.
? 1, Petr. 2, 18. — * Srovn. Luc. 22, 24—25. — ° NardZka na slavnostni slib, jimZ
se Řehoř XII. při nastoupení zavázal, že odstoupí, učiní-li tak i jeho protivník ; srovn.
Palacký III, 1, 87, Tomek IIT*, 465. — "© Mat. 5, 37. — " Psalm. 75, 12. — " Nelze říci,
co tím míněno. — “ Která neděle z konce roku 1408 se mini, nelze bohužel určiti.