Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
10 Č. 5. 1403, Juni 28.
cessarios instituendum in eadem et destituendum ipsague utifruendum,
census, redditus, fructus ad eandem pertinentes, gui nunc sunt vel auc-
tore domino augebuntur in futurum, tollendum, percipiendum et levan-
dum et in usus suos convertendum, ipsisgue magistris, doctoribus, bac-
calariis et studentibus dicte nacionis Boemorum presentibus et futuris
eandem capellam Corporis Christi. cum censibus, redditibus.et fructibus
ac emolumentis suis, suo et dicte fratree societatis ipsorum nominibus
ibidem simpliciter et expresse resignaverunt ipsisque condescenderunt
de eadem, cedentes et renuncciantes dicti Zacharias, Sezech et Petrus
Qwass suo et societatis fratree ipsorum predictorum nominibus prefatis
magistris, doctoribus, baccalariis et studentibus nacionis Boemorum atque
in ipsos transferentes et transfundentes totum suum ius, iure patronatus,
ut prefertur, excepto, quod ipsis et dicte fratree societati, quoad* ean-
dem capellam competebat, seu habebant et habere poterant quoquo modo,
constituentes eciam et ponentes eosdem magistros, doctores, baccalarios
et studentes in locum suum, quod deinceps et in antea suo proprio no-
mine vel cum adiutorio ipsorum donancium, si id habere voluerint et
ipsis placuerit, possent contra et adversus quoscumque prescripte dona-
cionis et cessionis contradictores et ipsos in iure possesionis dicte ca-
pelle iurium et pertinenciarum ipsius impedientes, accionibus utilibus
seu directis, coram quibuscumque iudicibus spiritualibus vel secularibus,
delegatis, subdelegatis, ordinariis, extraordinariis, datis vel dandis, agere
et experiri, consequi et se tueri, ac omnia et singula iure cessionis et
donacionis huiusmodi facere, quemadmodum et que ipsi donantes et fra-
trea societas, cedentes et translatores, facere possent, promittentes so-
lempni stipulacione ad manus mei, notarii publici infrascripti, predictam
cessionem et donacionem ac omnia alia et singula suprascripta non in-
mutare nec revocare, sed ea omnia rata, grata et firma habere et te-
nere, nec contravenire aut contrafacere in vita vel in morte per se vel
alium seu alios aliqua racione, ingenio sive modo, sed omnia predicta
cessa et donata ipsis tueri et defensare ac inviolabiliter perpetuo obser-
vare. Super quibus omnibus et singulis honorabilis vir, Magister Johannes
Huss de Hussinecz, suo et dicte nacionis Boemorum nominibus petivit
sibi per me notarium publicum infrascriptum fieri et confici unum vel
plura publicum seu publica instrumentum seu instrumenta.
Acta sunt hec anno, indiccione, die, mense, hora, pontificatu et loco,
quibus supra, presentibus discretis viris Mathia? presbitero, capellano
capelle dicte Betleem, site in Maiori civitate Pragensi predicta, Laurencio
de Wollenow alias de Lochkow, Andrea de Suchomast, armigeris Pra-
gensis diocesis, Stephano dicto ad flaveam rotam, cive dicte civitatis
Pragensis, Egidio Mathie de Praga, baccalario arcium studii Pragensis,
et multis aliis testibus fide dignis circa premissa.
a písař původně napsal guod, ale hned mezi psantm opravil na quoad.
* Matéj z Tucap, oltárntk sv. Matouse a Matéje v kapli Betlemské.