Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
354 C. 171. 1413, Juli.
pimus epistolam, in qua contra quosdam universitatis nostre! magistros
innominatim et in genere graviores" proponuntur querele, quod vestre
universitatis membra iniuriis! affecerint, ea turpiter tractando, captivando
et in carcerem deducendo. Et nominatim contra venerabilem Magistrum
Johannem? Sybart," sacre theologie ac* arcium professorem eximium, vite,
fame ac conversacionis laudabilis" ac? probate, querulose scribitur, quod
reverendo in Christo patri et domino, domino? episcopo Sagrabiensi? eius-
que capitulo quasdam epistolas diffamatorias destinaverit, in quibus? vestre
universitatis scolares appellaverit falsi dogmatis sectatores, adiungens eciam, per
Bohemiam heresiarCaS, conanteS ad ecclesiarum spoliacionem potentes seculi provo-
care, quodque Magister Jeronimus de Praga Causa subversionis ad regem Polonie^
et eius fratrem? se contulerit, quod idem Magister Johannes sit occultorum
cordium temerarius perscrutator. Sed eciam eadem nobis transmissa epi-
stola aecusacionem apud illustrem principem et dominum nostrum gra-
ciosissimum, dominum ducem Austrie et eiuS capitaneum, nec non vestro-
rum privilegiorum conservatorium durius comuinatur.?
Verum quia ipsam epistolam universitatis vestre nomine missam
tenor eius non prefert, eo quod non universitatis vestre, sed solius rec-
toris titulo insignita cernatur, ambigimus, an vestri unanimi ex consensu
sub hac forma fuerit decreta, aut forte alicuius vel aliquorum privata
effeccione extiterit destinata, ut de eius epistole gravitate et premissis
cerciores sitis, ipsius epistole copiam inclusam presentibus duximus re-
mittendam.
Insuper gravius ferimus, *quod idem dominus rector? vestre uni-
versitatis magistros et signanter Magistrum Johannem Sybart ad magi-
strum civium et consilium Maioris civitatis Pragensis tam graviter ac-
cusando detulit, ut ad sui instanciam permoti, magistro civium et con-
silio civitatis Wyennensis contra eosdem graviter scripserint, de pluribus
aceusantes, quemadmodum eiusdem scripti tenor demonstrat, cuius co-
piam similiter vobis mittimus presentibus interclusam.
Testis est nobis deus, sed et quidem de vestris facultatum profes-
Sores precipui noverunt experimento, quomodo venientes ad nos famosos
viros in sinceritate cordis semper caritative tractaverimus et honorave-
rimus condecenter, denique vestre universitatis descidio, pressuris et
calamitatibus et bonorum vestrorum" rapinis, quas hucusque in perse-
cucione Wycleffistarum pertulistis et hodie cum gaudio patimini propter
deum," compassi sumus et semper compatimur, cordium nostrorum do-
! nostre universitatis Urt. — * grandes Urt. — ! ve Vd tou? rukou in marg. — ™ Sy-
wort Urt, — " convers. laudab. Urf. — ° tim slovem končí Urt. — » virorum Vd.
. "iz č. 170. — * Srun. o ném è. 67. — ? Eberhard de Alben. — * C. 168 a 169. —
* Co tisténo drobnéji, opakováno z c. 170. — ° Vladislav Jagello. — " Vitold- Alexander,
veliký kníže litevský. — * Michal Čížek z Malenic, o němž v. č. 170. — * List není za-
chován. — "© Naráží se patrně na události spojené s vydáním dekretu Kutnohorskeho'
a jest míněno dílem ironicky.
9233 Vd