Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
Č. 115. 1415. Mart. 5. 251
Amice dilectissime, nulla vobis sit cura de audiencia, quia iam plus
solito de illa et de aliis factis vestris pertractatur, et speramus illa omnia
largiente domino fine sancto terminari. Solum nunc aliis phantasiis et
implieamentis, capitis vestri destructivis, omissis, de obiciendis" vobis
inibi cogitetis, quemadmodum respondeatis. Attamen veritas infallibilis
vos meditari prohibet, dicens': ,Cum steteritis etc.“ Et sequitur?: ,Da-
bitur enim vobis in illa hora, quid loquamini*.
Exposicio somnii hec est:
Imago Christi in parietibus domus panis depicta vita imitanda eius
est. Similiter scriptura sacra infringibilis ibidem descripta,! quorum utrum-
que de vespere, sole iusticie ab ipsis per interpretacionem eorum vite
difformis recedente, crucis Christi inimici abolere conantur, et in con-
spectu hominum oblita fore videntur. Sed in crustino sole iusticie oriente
predicatores horum utrumque fulgencius renovant et depingunt, in aure
locutum et quasi oblivioni iam traditum super tecta predicando.' Et ex
his omnibus fiet magnum gaudium communitati. Et Aucaj licet in ara
posita, nunc posita infirma carne tristabitur, in futuro tamen, ut spera-
mus, cum illo, qui in celis habitat, quasi a somno huius miserabilis vite
evigilans, deridebit et subsannabit eos imaginis pariter et scripture de-
letores, imo et in presenti deo favente adhuc illas imagines pariter et
seripturas ferventissime* communitati et suis dilectis amicis clarius re-
novabit et depinget.
Hec Doctoralis” de Pibrach," correspondenter hunc locuin visionis Dani-
elis? exponens conformiter illi, quo auca in mari natitans petre inniti vide-
batur, quorum utrumque inconwlsam sustentaminis innuit firmitatem.
Amici et zelatores vestri non parum de vestris scriptis" hilarantur, licet
constet valde paucis. Hodie" venit ambasiata regis Francorum Constanciam.
Ep (i Op) maji nadpis: ,Hic Petrus exponit soinnium Magistro Johanni *
nomine domini Joannis* de Chlum, quem per iocum inter se solos docto-
ralem de Bibrach vocaverunt. Nam cum Johannes Hus in Bibrach" civita-
tem imperii venisset, et dominus Johannes* de Chlum multum et sepe com-
municaret cum sacerdotibus et aliis literatis de obediencia pape et excom-
municacione atque aliis materiis, nata est fama, que promulgata est postea
per totam civitatem, quia ipse dominus Johannes” de Chlum esset doctor
sacre theologie.
? destructis £p (Op). — "obijtiendis Ep. — * terventissimae Ep. — “ Pebrach Ep,
Op. — * Joan. Ep, Op.
! Mínéno snad Marc. 11, 25. — ? Mat. 10, 19. — ? — Bellem. - ' Nápisy v kapli
Betlemské; v & 73 pozn. 10 a 114 pozn. 21. — * Sron. Luc. 12, 3 (Mat. 10, 27). — ^ — Hus.
— ' Přezdívka Jana z Chlumu, o níž v. přípisek dole otištěný. — * Srvn. Dan. 7, 4 a
Dan. 5? — ® Тгак v žaláři psané, o nichž stala se zmínka v listě předcházejícím.
W Dne S. března, kdy přišlo francouzské poselství; srvn. Bess, Frankreichs Kirchen-
politik ... (Marburg 1891) str. 152, Novotny, Listy Husovy str. 55 pozn. 3. — " Bibe-
rach ve Sväbich.