EN | ES |

798

798


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

Dodatky.

za

I. Ret Wolfganga Forchtenauera. (Viz str. 328.)

Oracio ambasiatoris secretarii imperatoris Fri- derici recommendatoria regis Bohemie oratorum eiusdem ad. dominum | nostrum | sanctissimum

Pium, papam secundum anno (MCCCC)LXIT.

Quamvis sit serenissimi principis et domini domini Friderici, Romanorum imperatoris semper augusti, erga Tuam Sanctitatem fides, quantaque erga Romanam ecclesiam observancia, beatissime pater, multis ac magnis argumentis sanctitati tue notum et exploratum esse non dubito. Ideoque quicquid vel ab sua sublimitate vel ab eius ora- toribus ad Sanetitatem "Tuam defertur, in bonam partem acceptum iure existimamus, quippe cum omnia ab fidelissimo christiane religionis principe et ab animo Tue Sanctitati in omnibus deditissimo proficiscantur. Nullus enim umquam imperator in- ventus est, eui plures ae maiores extiterint cause cum sede apostolica et sancta ecclesia conveni- endi, quam huic nostro cesari, a quo ad Sancti- tatem Tuam, beatissime pater, demissus sum, quem et publica erga inmortalem Deum observancia et privata, qua iam pridem tibi affectus est, erga Tuam Sanctitatem benivolencia invitat atque urget, ut nil magis quam fidei catholice incrementa animo meditetur. Hiis digitur privatis ac publicis racio- nibus ductus ipso serenissimus dominus meus, Fridericus imperator Romanorum dignissimus, me ad Tuam Deatitudinem destinauit, non solum ut hiis clarissimis regis oratoribus Bohemie morem gereret, verum eciam ut christiane religioni et Romane ecclesie tranquillitati omnibus, quibus potest, consuleret. Novit sua siquidem imperatoria maiestas ab hiis ipsis, quibuscum huc accessi oratoribus, eciam ipsius illustrissimi regis Bohemie literis cercior facta est, eos ad hanc recipi(endam) causam ad Sanctitatem Tuam missos fuisse, ut plenam, integram et sinceram sedi apostolice ac

Tue Sanctitati obedienciam prestent, et ne quis existimet hactenus ipsum regem Bohemie animo alienato fuisse a Tua Beatitudine, quam semper et animo coluit ac veneratus est; itaque nunc aperte intelligat et regiam maiestatem et omnes majestati sue subiectos populos, in hiis, que fidei christiane ac sancte ecclesie catholice decus atque honorem con(s)er(v)ant, nullis omnino christianorum populis vel cedere vel cessisse. Quam ob rem cum in tota christiana republica neminem prorsus exi- stimet, (cui) maior a Sanctitate Tua fides adhibeatur, quam incliti imperatoris nostri sublimitati, quippe cum eius animum non modo erga sanctam matrem ecclesiam perpensu(m) esse, se(d) ipsum, eciam uni- versalis christiane religionis quodam modo advo- catum esse cognoveris.

Ideirco hii, quos intueris illustrissimi regis Bohemie oratores apud maiestatem imperatoriam sincera quidem fide non mediocriter institerunt, ut aliquod ex suis, quibus maiestatis sue nomine fides adhiberi posset, cum ipsis ad promovendam et commendandam iustissimam, piissimam ac cle- mentissinam eorum causam destinaret, non qui- dem ut adiutores ac suasores aput Sanctitatem Tuam, eui utpote ex se ipsa promptissime svadere non oportet, ut publico bono et christiane religioni favore prestet, verum ut esset, qui devocionis eorum erga Sanctitatem '"Tuam testimonium perhi- beret. Oro igitur humiliter, beatissime pater, ae supplieo, quibus possum precibus aput Sanctitatem Tuam, non quidem eorum aut regis ipsorum no- mine, sed eius, qui me misit incliti Friderici, Romanorum imperatoris, cui res ista multomagis, quam si de privato ageretur comodo, cordi est, oro inquam et supplico iterum, ut ipsum regem et piissimam regis, de qua tecum acturi sunt, cau- sam ea, qua cetera consvevisti humanitate ac pa- terna benivolencia complectaris ac foveas atque ea fide ac diligencia commendatum arbitreris, ac si de ipsius imperatoris domini mei commodis ageretur, efficiesque, beatissime pater, si ipsum,


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile