69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
274
vestrarum aligua consolacio vobis fiat, nos in hoc eciam affectu pio vestris |
condescendendo precibus habita super eo diligenti nichilominus conside-
racione quod ecclesie predicte competens prebenda remaneat et honesta,
sic statuimus auctoritate ordinaria et statuendo uobis concedimus quod
omnes fructus et reditus ville de Bareuoz qui in censu iudicio et in huius-
modi temporalibus proueniunt, et plenas frumenti decimas ville de Curim
que specíare noscuntur ad eandem ecclesiam sancti Petri pro vobis et
monasterio vestro post decessum in Christo dilecti Alberti ipsius ecclesie
nunc rectoris annis singulis percipere ualeatis, ita tamen quod plebanus
ecclesie sepedicte qui post ipsum pro tempore fuerit de decimis dicte ville
de Curim decem muttas tritici et totidem muttas auene ac alios omnes
eiusdem ecclesie reditus quos habere dinoscitur sine diminucione percipiat
annuatim. Inspecta quoque monasterii uestri necessitate legitima et euidenti
ut de prouentibus aliarum ecclesiarum parochialium nosíre diocesis, in
quibus luspatronatus obtinetis, post modernorum decessum plebanorum
annuam possitis recipere pensionem videlicet de ecclesia in Budwicz
quartam partem decimarum et de ecclesia in Bites quod et :Heyreichs
vvlgaliter appellatur terciam partem decimarum. Et de ecclesia in Cheycz
quinque muttas tritici antique mensure Brunnensis, et totidem muttas sili-
ginis, cum nichilominus iuxta consideracionem nostram, dictarum ecclesiarum
rectores qui pro tempore fuerint, de prouentibus residuis possint honeste et
commode sustentari, hospitalitatem seruare ac alia facere que de iure fuerint
facienda vobis et monasterio vestro de gracia concedimus speciali. Insuper
iuspatronatus dictarum ecclesiarum in Budwicz et de Bites quod et hen-
richs uulgaliter appellatur, collatum uobis per predictum pie recordacionis
dominum Wencezlaum regem, ut in litteris suis inde confectis, plenius
continetur, factum suum quod ex pia liberalitate processit, gratum habentes
et ratum, nostro et successorum nostrorum ac archidiaconi loci qui pro
tempore fuerit, iure saluo vobis similiter et per vos Monasterio vestro
auctoritate ordinaria confirmamus, In huius amtem confirmacionis et con-
cessionis- testimonium et euidenciam. presentes vobis dari iussimus litteras
nostri sigilli munimine roboratas. Datum in Moderiz in die beati Michaelis.
Anno domini M. CC. LVIIII.
Ex originali cum sigillo integro ejusdem monasterii.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile