69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
271
subnotatis. Ovi sunt: Egidius, Cezama, Potho, Budizlaus, Vlricus, Zawiz,
Styborius, et alii quam plures. Actum in Gretz. Anno domini M. CC. LVIIII.
Datum per manus Magistri Arnoldi, prothonotarii. VI. Kalendas Augusti,
apud Pragam.
Ex originali in archivo ejusdem monasterii.
CCLXXXI.
Idem jura el libertates. civitatis Litomyšl literis monasterio ibidem datis
institui. Dt. apud. Pragam, VI. Kalendas Augusti, 1259.
In nomine sancte et indiuidue Trinitatis. Amen. Nos Othacarus,
qui et Premisl, dei gratia dominus Regni Boemie, Dux Austrie et Marchio
Morauie. Omnibus per regnum Bohenie constitutis gratiam suam et omne
bonum. Licet illius fauente clementia, per quem reges regnant, et prin-
cipes imperant, ad hoc terreni principatus suscepimus moderamen, vt ex
nostre serenitatis officio debeamus vniuersa pia et religiosa loca, sub nostro
dominio constituta, nostre protectionis dextera defensare, ac eorum iura
et libertates, ne a malignantibus infringantur, cura peruigili conseruare,
illis tamen ecclesiis, quas progenitorum nostrorum sincera fundauit deuotio,
sumus et esse uolumus specialis beneficentie debitores, quatinus ipsarum
libertatem liberaliter ampliando ampliatamque conseruando post amministra-
tionem terrene dignitatis ascribi numero supernorum ciuium mereamur.
Nouerint igitur vniuersi tam moderni temporis quam futuri Christi fideles,
quod nos consilio pietatis inducti, pro remedio animarum parentum nostro-
rum ac nostre, ecclesie Lufhomislensi, nec non et abbati et fratribus,
ibidem deo et beate Marie famulantibus, talem concedimus libertatem, vide-
licet: quod Ciuitas ipsorum, que Luthomisl dicitur, que et ipsi Ecclesie
adiacet, iure fori, iure ciuili, iure iudicii ceterisque iuribus ac libertatibus
gaudeat, quibus Ciuitas nostra Gretz et alie Ciuitates nostre per Regnum
Bohemie sunt contente; et quod homines dicte Ciuitatis et ubique per ab-
batiam constituti nullius Castri nullorumque iudicum uel officialium seu
beneficiariorum astent iudicio, sed Prage coram nobis uel nostro uicario
iudicentur, et sint liberi et exempti ab omni iugo seruitutis seu exactionis
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile