69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
220
CCXXXV.
Idem confirmat permutationem curiae in. Opawice pro curia in Slawkow
inler cives. Opavienses et. fratres domus Teutonicorum faclam. DI. арий
Opaviam XV. Kalend. Augusti, 1256.
Premizl gui et Othacarus dei gratia dominus regni Bohemie, dux
Austrie et marchio Morauie vniuersis fidelibus suis hanc litteram inspecturis
per prouinciam Opauiensem constitutis gratiam suam et omne bonum. Cum
actiones hominum quamuis sollempniter celebrate simul cum tempore de-
fluere consueuerunt, necesse est ut ea que a memoria hominum decidere
possunt, litteris authenticis et testium subnotatione perhennentur. Notum
facimus igitur tam presentibus, quam futuris quod nos concambium curie
in Opawicz ciuium nostrorum fidelium de Opauia pro curia in Slawkoue
fratrum. domus. lheutonicorum in Opauia de consensu nostro beniuolo et
gratioso factum ad petitionem partium predictarum auctoritate nostra regia
confirmamus in omnibus suis punctis et articulis, sicut in litteris insuper
confectis latius et expressius continetur. Jn cuius rei testimonium et fir-
mitatem presentem paginam conscribi et sigillorum nostrorum munimine
roborari iussimus. Hec vero sunt testium nomina, que secuntur. Marquardus
camerarius, Ydik et Zlauiborius fratres. Chuno cum fratre, Benescius came-
rarius, Diwiscius pincerna. Schaenko de Sitauia cum fratre suo. Hartlibus
et Taenzo fratres. Bohusch filius Cyrhonis. et alii quam plures. Actum anno
domini M. CC. LVI. Datum apud Opauiam. per manus Wilhelmi et Ar-
noldi tunc prothonotariorum nostrorum. Quintodecimo Kalendas Augusti.
E copia saec. XV. in curia Opaviensi,
CCXXXVI.
Jdem ratam Ahabet cessionem villae Augezda fratribus s. Joannis in Hrobnjk
Pardus, camerario Olomucensi, ad tempora vitae factam. Dl. apud
Opaviam XV. Kal, Augusti, 1256.
Otacharus dei gracia, dominus regni Boemie, dux Austrie et mar-
chio Moravie omnibus in perpetuum. Regie maiestatis benignitas que ex
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile