Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
216
episcopo Olomucensi obligatam, precedentium principum fatebatur inuidia,
cum felicis memorie Johannes episcopus, a reuerendo patre nostro Roberto
qui in presentiarum est decimus, a principe Morauie Ollone Nigro, pro
CCC marcis emerit, ab omni inpetitione nostra et successorum nostrorum
absoluimus, sanctientes, quod episcopus Olomucensis, et eius successores
plenam in ea habeant, omni impedimento remoto, pro velle suo disponendi
facultatem. Cum autem omni iuri divino, contraria inoleuerat consuetudo,
quod decedente episcopo bona illius in vsus principum vendicabantur,
visum fuit nostre pietati, istam tam iniquam abolere consuetudinem et
abusionem, hoc decernentes quod vltima fata decedentis episcopi, ecclesie
non cedant ad detrimentum, cum eius patroni, beatus Petrus apostolus et
Paulus et felix marthyr Wencezlaus. apud deum uiuant in eternum. De-
cedente ergo episcopo omnia episcopatus et ecclesie bona, sub manu de-
cani et prepositi ecclesie illius, integra eius successori reseruentur, nec
aliquis ea audeat occupare, uel minuere, seu in vsus principum vendicare.
Contigit etiam quod ab antiquis temporibus ecclesia illa preposito carebat
vnde uisum fuit patri nostro Roberto episcopo in ea prepositum ordinare,
qui canonicis illius ecclesie debito modo prouideret, et eorum necessitati
responderet. Sed cum deceat regiam manum vbique pluere beneficia, -
| prepositure illi cancellariam nostram cum villa que vocatur VAerci, ad
quam decimus denarius cum decima aratrorum nostrorum spectat, et omnium
rerum ad vtilitatem nostram perünentium, ex integro contulimus inter-
dicentes ut nullus audeat hec immutare, precipue cum hoc nostre liberali-
iatis donum, statuerimus in ecclesia Olomucensi esse nostrum et omnium
principum perpetuum memoriale. Libertatem etiam in episcoporum electione,
quam quidam principes inpedire solebant canonicis ipsius ecclesie secundum
| iura canonum celebrandam, libere et absolute concedimus et ne inpo-
| sterum irritetur prohibemus, et quia dominus papa confirmanit priuilegium
aui nostri et transgressores excommunicauit, Nos illud uolumus habere
ratum et firmum tenere, ampliori autem nostre deuotionis affectu, matrem
nostram Olomucensem uenerari ecclesiam omnimodis cupientes. hanc gratiam
eidem, ex mera nostre benignitatis liberalitate conferimus, ut quascunque
| possessiones emerunt episcopi uel canonici nomine ecclesie prescripta
| gaudeant liberíate. Si uero epicopus uel aliqui ex canonicis emerunt in