69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
215
experiatur beneficia, et nobis inde proueniant diuini muneris emolumenta.
Nouerit itaque tam presens etas quam futura posteritas. quod antiqua Olo-
mucensis ecclesie renouantes priuilegia, omnes possessiones eius habitas uel
habendas, siue sint in Bohemia siue in Morawia, ab omni genere tributorum,
uectigalium, collectarum, aliarumque omnium exactionum esse absolutas
decrenimus, adicientes ut nullus pro castrorum edificatione uel reedificatione
siue pro aliqua ingruenti expeditione, secundum quod in antiquis continetur
priuilegiis, homines episcopatus et ecclesie audeat inquietare, seu ad fos-
sata circa castra uel oppida facienda, seu etiam pontes edificandos uiolenta
coactione compellere, precipue cum a grauaminibus huiusmodi, priuilegiorum
beneficio, ex antecessorum nostrorum et nostro tali liberalitatis munere
sibi collato, ecclesia Olomucensis penitus sit exhonerata. lus quod datur
pro capite siue pro fure, uel pro Swod, uel pro eo quod uulgo dicitur
Chistotne principi, siue eius inbeneficatis, venerabili patri nostro Ruberto
episcopo, et eius successoribus et ecclesie concessimus perpetuo obtinen-
dum, hoc statuentes de fure, si in maleficio fuerit deprehensus, manens in
predíis ecclesie, siue capiatur. et coram iudicio conuincatur, eius bona.
scilicet furis, remaneant ecclesie ipse uero secundum quod placuerit prin-
cipi puniatur. Si vero homines episcopatus et ecclesie in aliquo coram
iudicio culpabiles inueniuntur. nec nobis nec iudicibus nostris curialibusque
uel inbeneficiatis, aliquid inde proueniat vtilitatis, sed apud episcopum et
eius successores, culpe perseueret satisfactio, nisi in quo tenetur satis-
facere aduersario, inhibentes firmiter venditionem illam, ab hominibus epi-
scopatus exigi, que fieri solet propter uie grauis dispendia, vbi de com-
muni sírata disgressio fit. secus uiam propter euitationem mali transitus,
nec spolia ab ipsis recipi. Similiter in occupatione metarum, si aliqui in
iudicium fuerint uocati et iudicati, ad ecclesiam venditio redeat simul cum
eo, quod vulgo dicitur /Meznjwol et conquerenti satisfiat. Cetera ut omnia
breuiter comprehendamus omne ius quod spectat ad vsus principum, in
omni venditione, uel ad beneficos, cis remitiimus, vt plena et perfecta
gaudeant libertate, nec ullus eis nouas conditiones audeat inponere, uel
ipsorum iura ausu temerario inmutare, antecessorum nostrorum priuilegiis
confirmata, simul et nostra auctoritate regia ecclesie sancte Olomucensi
donata. Villam nomine Cromesir, cum foro et omni iure suo, quam quasi
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile