EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

< (^ ^ + rak ja pers, Mensa G (©

208

indiciis scripturarum eterne memorie commendare, quatenus quanto lucidius facti ueritas ad plurium defertur cognitionem, tanto districtius ipsa in perenne testimonium obseruetur. Igitur uniuersitati uestre tenore presentium inno- iescat, quod nos de bona deliberatione communique consilio et assensu fra- irum nostrorum Siffrido, ciui et magistro pontum Olomucensi, laneum unum integrum et alium dimidium in Z'opolan, ad nos et ecclesiam nostram spectantes, quos ipse a Sighardo sagittario et Widroldo, ciuibus dicte ciuitatis, de propria pecunia sua emit; iure emphiteutico, quod Burgrecht dicitur in vulgari, sub annuo censu, qui uidelicet census ad quinque fer- tones argenti est deputatus, sibi concessimus perpetuo possidendos. Et quia eidem Siffrido dicto, magistro pontium, de tota abbatia nostra, uillis ac prouentibus contingeret minui uel augeri marcam argenti, quam quo- libet annof/ipse Siffridus nobis ratione dictorum laneorum annis singulis soluere teneretur, marcam argenti relaxamus, sed fertonem argenti omni anno nobis et ecclesie nostre soluat infra festum beati martyris Wenceslai. Insuper idem Siffridus in tribus temporibus cuiuslibet anni offerat tres pre- sentationes, quarum unam nobis offerat infra tempus Pasche cum ouis, numero quatuor et triginta; secunda presentatio debet esse infra Penthe- costen, et offerat duos caseos; tertia infra natiuitatem domini, et offerat duas gallinas. Verum si easdem dictas presentationes suis temporibus forsan omiserit, non ob id nostram occurret offensam, dum (amen aliquo dictorum temporum nobis simul e( semel offerat ea, que tenetur. Preterea uolumus, ut ipse Sifridus de collecta nobis et ecclesie nostre danda et ab omni seruitutis onere, ut uectura, messura, falcatura ac aliis, quoquo modo nuncupentur, de nostre concessionis gratia sit exemptus, nec ad iudicia nostra, que in uulgari Obéne Schud dicuntur, uenire cogatur, nisi ipsemet uoluntate propria uelit interesse. Sed dum pro suis excessibus citatus per nos fuerit, coram nobis uel preposito nostro compareat, et in eo omni, quo per iusti iudicii sententiam uictus succubuerit, satisfaciat, se abbatis uel prepositi gratie offerendo. Ceterum pro bubulcis suis et mercenariis, si ipsi in furto, latrocinio, seu etiam homicidio fuerint deprehensi, dictus Sifridus ciuis nullatenus respondebit, sed ipsimet bubulci et mercenarii pro se respondebunt. In aliis uero casibus, exceptis tribus supranominatis, Sifridus pro bubulcis et mercenariis suis respondeat, et nobis satisfaciat

ec | A ^ 4 P e c2 У, + . d. v, MO pe kodem Pea e en měr AL di enea»

^


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile