EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

205

per Morauiam constitutis eratiam suam et omne bonum. Cum actiones hominum quamuis sollempniter celebrate simul cum tempore procedente defluere consueuerunt, et propter rerum et temporum incertos euentus finem quemque vix proprium sortiuntur: necesse igitur et congruum est, ut ea, que a memoria hominum decidere possunt, et facillime aunullari scripturis authenticis in veritatis indicium, et testibus perhennentur. Noscat igitur tam presens hominum etas, quam in Christo successura posteritas, quod ob fidelitatem et dilectionem ciuium nostrorum in Prerow, et destru- clionem generalem Morauie terre nostre inspeclis eorundem grauaminibus misericorditer el pressuris, quas ex mullis persecutionibus passi sunt usque modo, nostram circa commodum et profectum eorundem voluimus gratiam ampliari, presertim ob. petitionem et eria dilecli fidelis nostri Smilonis de Brumow burggrauii hanc videlicet gratiam ipsis duximus faciendam, quod in eodem iure ac libertate sedeant et morentur, quo ciuitatenses nostri in Olomucz hactenus ex nostre concessionis gratia sunt gauisi, districtius inhibentes, ne quis eos in prefata gratia presumat aliquatenus perturbare. Censum vero soluant singulis annis mediam marcam argenti de quolibet laneo, transacta quinque annorum libertate. In cuius rei testi- monium, memoriam et cautelam presens scriptum ipsis dari mandauimus, sigillorum nostrorum munimine roboratum, testibus etiam subnotatis, quorum nomina hec sunt: Smilo burggrauius de Brumow. Benessius camerarius noster. Wichardus de Myrna. Pardus camerarius Olomucensis. Beneda. Ienczo de Deblin et alii quam plures. Actum et datum in Olomucz anno Domini M. CC. LVI. quinto Kalendas Februarii.

Ex libro confirmatorum civitatis ejusdem privilegiorum. Item apogra- phum sec. XIV. in codice capituli Olomucensis II. chartaceo. CCXXIX.

Idem monasterio Welehradensi villam Zlatnjk emlam a Smilone de Bjlkow confirmat. Dt. Brunae, (т. Januario,) 1256.

In nomine domini. Amen. Ottakarus dei gracia Dominus Regni Boemie, Dux Austrie et Marchio Morauie omnibus iu perpetuum. Quoniam


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile