69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
150
tolletur, nisi de gracia remittatur. Item civili iudicio notarius ecclesie
debet presidere, et decimum denarium tollere ad usum ecclesie; insuper
et delentios. Item de omnibus prouentibus tam ciuitatis Znoymensis quam
totius prouincie, qui proueniunt de metreta, de Sale, de ductoribus vasorum
de loco ad locum, decimam sancti Ypoliti percipere uolumus, ad usum et
subsidium infirmorum. Ad hec nec in ciuitate nec in prouincia homines
memoratos teneri uolumus ad theloneum persoluendum. diem memorate
ecclesie hanc concedimus libertatem, ut nullus nostrorum camerariorum
super quacunque causa homines ipsorum citare vel tenere, quod vulgariter
wrnach dicitur, audeat sine fratrum nuntio speciali. Ee autem possessiones
et bona ecclesie, quibus premissam concessimus libertatem, quam extendi
volumus ad vniuersas possessiones, quas ex donatione fidelium qvorumlibet
in futurum: villam Gradizch cum suis attinentiis. Brezowe cum omnibus.
bescowe cum suis pertinentiis. Vschewie cum suis. Popowiz cum vineis.
ANesulowic cum pertinentiis. Heznowic cum suis. Masowic cum suis. molen-
dinum innesahleb cum orto et agro. in wrbonice ager, pratum, wilchker.
Item alia ecclesia sancti Ypoliti in Rochechwic cum omnibus pertinentiis,
videlicet Paulowic, Raficowic, tres lanei in holawich, et duo prata Raczsicz.
Item bona empta apud zungelmum allodium in cechnic cum silua, et prato,
et molendino, et uinea, et domo in Znoyma. Ad hec ortos, prata, agros,
piscationes, venationes, siluas, uineas, que ad hospitale pertinent memo-
ratum, omni premissa gaudere uolumus libertate. Ut autem singula et
vniuersa premissa perpetua gaudeant firmitate, presens instrumentum in
euidens testimonium et cautelam cum subscriptione testium mandauimus
sigillorum nostrorum munimine roborari. Hii sunt testes: Posco cum fratribus,
et alii qvam plures. Actum et datum apud Znoym. Anno Domini Millesimo
ducentesimo quinquagesimo secundo. Octauo Idus Iunii. undecime Indictionis.
E copia vidimata in registratura c. r. Gubernii Moravici.
CLXXIX.
Innocentius papa IV. monasterium Sarense in protectionem suscipit, ejusque
possessiones confirmat. Dt. Assisii, VH. Idus Junii, 1252.
Innocentius episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filiis . . abbati
et conuentui Monasterii de cella beate virginis Cisterciensis Ordinis.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile