69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
149
fidelibus imperpetuum. Cum invicti Regis filius, Iesus Christus, in terris
cum hominibus conuersatus sectari uerbo simul et opere docuerit ospita-
litatem, non indigne indicat mens humana, eos differentius confoveri, qui
pre ceteris ipsum Virginis filium imitantur feliciter in premissis. Et ecce
in unum hiis collectis ordinibus invenimus, ordinem hospitalis Sancti Fran-
cisci tanto amplius hospitalitate precellere vniuersos, quanto magis vita
ipsorum et conversatio est conformis ei, qui sua nos inopia divites esse
fecit. Igitur non solum manum defensionis, sed et consolationis eis adhibere
cupientes innotescimus tam victuris quam viventibus, quod nos ecclesie
sancli Ypoliti in Gradixch ceterisque ecclesiis, possessionibus, hominibus,
pertinentibus ad hospitale sancti Francisci in praga, hanc concedimus
libertatem: Ut nullus hominum in possessionibus eiusdem ecclesie vel etiam
in possessionibus aliarum ecclesiarum seu villarum ab alico nostrorum iu-
dicum aut preconum ad iudicium citari debeat, nec coram alico seculari
vel spirituali iudice super causis aliquid respondere; sed tantum coram
rectore, seu procuratore et fratribus dicti hospitalis debent omnes cause,
que circa dictos homines emerserint, ventilari. Item quod uulgariter vo-
catur Mecze, Kyg, Woda, zelezo, naroch, zwod, nocleh, powoz, berne,
castrorum edificationem, ab hiis omnibus eos duximus absolvendos. Item
si homines dicti hospitalis coram aliquo iudice provinciali vel etiam civi-
tatum suas deposuerint qverimonias, et defecerint in probatione, pena, que
per eos solvi deberet, iudici cedet hospitali. Item si aliquis hominum
hospitalis memorati in ipso facto maleficii alicuius, tam homicidii quam
vvlnerati, seu furti; seu latrocinii, vel cuiuscunque maleficii fuerit depre-
hensus, de corpore malefactoris fiat, quod lex precipit; bona vero eiusdem
debent cedere hospitali: si vero effugerit manum iudicum, ita ut ultra
rivulum, qvi gradnicze dicitur, veniat, si iudex vel inimici ultra riuulum
memoratum ipsum fuerint insecuti, bannum nostrum se incurrisse noverint.
et insuper decem íalenta ecclesie sancti Ypoliti solvent. Item si maleficus
qualiscunque dictum. riuulum transierit causa refugii, debet ibidem tribus
diebus confoveri, qui si infra triduum gratiam lesi non obtinuerit, XXX
denarios dabit ad usum ecclesie, et conducetur extra terminos ecclesie
sepedicte. Item cum collecta in Znoymensi prouincia colligitur generalis,
notarius ecclesie de iure delentios tollet, et a uiduis collecta plenaria
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile