69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
115
recompensemus seruicia beneficiis et gracia singulari. Ea propter deuota
et fidelia seruicia, que fidelis noster vir nobilis Henricus de Lichtenstein
Domino et patri nostro ac nobis exhibuit, oculo largitatis intuentes, cum
dignitatem nostram dona sua deceat promere magnifice ac habunde, villam
in Nicłaspurch cum ipsius attinenciis, quam nobilis noster Wilhelmus de
Dyrnholz impetrauit, in nostra presencia constitutus voluntarie liti cessit,
ipsi Henrico et heredibus suis conferimus secundum ius et consuctudinem
'"Theutonicam perpetuo possidendam. Et «quod prouida nostre nobilitatis
donacio effectum consequatur pleniorem síatuimus firmissime precipientes,
ne quis ipsum et heredes suos in prefata villa deinceps impedire debeat
seu aggrauare. Ut autem ea, que prediximus, apud nos perpetuo rata et
inconuulsa permaneant, sigilli nostri munimine fecimus roborari. Acta sunt
hec in Brunna presentibus his testibus: Gallo de Lewenberk, Ieroscho de
Zliuen, Sdezlao de Sternberk. Item Nobilibus Morauie: Bocechone, Hart-
libo, Ienczone, Siffrido et Chadoldo orphanis filiis Czieczonis, Wikardo,
Ulrico, Friderico de Gerlochs, et quam pluribus aliis. Datum in Brunna
per manum magistri Wilhelmi curie nostre notarii Anno Domini Mill.
CCXXXXVIIII. XV. Calendas Decembris. `
Dobner — Monum. IV. 263, — Ex apographo archivi domus Lichten-
steiniae.
CXLVI.
Wenceslaus, rex Boemiae, monasterio Tisnowicensi donat villas Selpe et
Balyarad in regno. Ungariae sitas. Act. Brunae, 13. Decembris,
1249.
In nonine patris et filii et spiritus sancti. Amen. .W.(enceslaus)
dei gracia quartus boemorum Rex. Dilectis in Christo abbatisse et con-
uentui ordinis Cisterciensis de Porta сей in Tusnowiz ad rei memoriam
sempiternam. Dei filius, cuius misericordie non est numerus, cuius regni
meta nullis concluditur terminis, secundum diuisiones linguarum et gentium
diuersa sibi regna constituit et ad obseruacionem mandatorum celestium ea
diuersis religionum titulis insigniuit, inter quas tanto pre ceteris sanctissimum
15*
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile